Arcana Coelestia (Elliott) n. 3316

Previous Number Next Number See English 

3316. `Coxit Jacob pultem': quod significet doctrinalium congeriem, constat ex repraesentatione `Jacobi' quod sit doctrina veri naturalis, de qua n. 3305, ita doctrinalia quae in naturali homine; et ex significatione `pultis' quod sit congeries talium; et `coquere illam' est congerere, in lingua enim originali est vox propria pultis, quasi diceres `pultavit pultem,' hoc est, congessit. Est primus status conjunctionis boni et veri qui in hoc versu et in sequentibus hujus capitis ad finem describitur. Primus status hominis qui regeneratur, {1}seu apud quem bono conjungitur verum, est quod omnium primo in (t)ejus naturali homine, seu in hujus reconditorio quod memoria vocatur, congerantur doctrinalia veri, absque certo ordine; doctrinalia quae ibi tunc sunt, comparari possunt alicui congeriei indigestae et incompositae, et quasi cuidam chao; at hoc ob finem ut in ordinem redigantur, nam quicquid redigetur in ordinem, principio tale est; hoc est quod significatur per `pultem, quam Jacobus coxit,' hoc est, congessit: illa in ordinem a se non rediguntur, sed a bono quod in illa influet, et quantum et qualiter bonum agit in illa, tantum et taliter in ordinem illa redigit; bonum cum primum appetit illa et desiderat, ob finem conjungendi sibi illa, apparet sub specie affectionis veri; haec sunt quae significantur per quod `Esau dixit ad Jacobum, Fac mihi sorbere quaeso e rubro, rubrum hoc.' [2] Remotiora quidem haec apparent a sensu litterae, sed usque cum haec leguntur ab homine et secundum sensum litterae ab illo capiuntur, angeli qui tunc apud eum, prorsus nullam ideam pultis, nec Jacobi, nec Esavi, nec rubri, nec sorbere e rubro, habent, sed loco illorum habent ideam spiritualem, quae prorsus alia est, et remota a naturali illa; in eam ideam, nempe in spiritualem, momento vertuntur illa; ita quoque se habet cum reliquis in Verbo; ut pro exemplo, cum ibi legitur `panis,' angeli non percipiunt panem, sed momento pro pane percipiunt amorem caelestem et quae amoris caelestis sunt, hoc est, amoris in Dominum; cumque in Verbo legitur `vinum,' non percipiunt vinum, sed pro vino amorem spiritualem et quae amoris illius sunt, hoc est, amoris erga proximum; ita cum legitur `puls seu pulmentum,' non percipiunt pultem seu pulmentum, sed doctrinalia nondum conjuncta bono, ita inordinatum eorum congeriem: inde constare potest quae et qualis cogitatio et perceptio angelorum est, et quam remota illa est a cogitatione et perceptione hominis; si homo similiter cogitaret dum in sancto est, {2}ut dum in Sancta Cena, et pro pane perciperet amorem in Dominum, et pro vino amorem erga proximum, tunc in simili cogitatione et perceptione foret cum angelis, qui tunc propius ad {3}illum accederent, usque tandem ut {4}consociare possent cogitationes, sed quantum homo simul in bono foret. [3] Quod `puls seu pulmentum' significet congeriem, etiam constare potest ex illis quae de filiis prophetarum et Elisaeo dicuntur, in Libro Regum, Elisaeus rediit Gilgalem, et fames in terra, et filii prophetarum sedentes coram illo; et dixit puero suo, Appone ollam magnam, et coque pultem filiis prophetarum: et exivit unus in agrum ad colligendum olera, et invenit vitem agri, et collegit ex illa {5}colocynthidas agri plenitudinem vestis suae, et venit et concidit in ollam pultis, quia non noverunt, et effuderunt viris ad comedendum, et factum, in comedendo eos de pulte, et illi clamabant, et dicebant, Mors in olla, vir Dei; et non potuerunt edere; et dixit, Et accipite farinam; et misit in ollam, et dixit, Effunde populo; et comederunt, et non fuit verbum malum in olla, 2 Reg. iv 38-41;

haec in sensu interno prorsus alia significavit quam in sensu litterae, nempe `fames in terra' penuriam cognitionum boni et veri, n. 1460, `filii prophetarum' docentes, n. 2534, `puls' congeriem ex scientificis male confarctam, `farina' verum quod ex bono, seu spirituale quod ex caelesti, n. 2177, ita quod `Elisaeus miserit farinam in ollam, et tunc non fuerit malum in illa' significat quod congeries illa emendata sit per verum spirituale ex Verbo Domini; `Elisaeus' enim repraesentabat Dominum quoad Verbum, n. 2762; absque spirituali hoc sensu narratio de pulte, et mutatio per farinam, non fuisset digna memoratu in Verbo sanctissimo; repraesentationis {6}illorum causa factum est hoc miraculum, sicut etiam reliqua miracula in Verbo, quae omnia in se recondunt Divina.{7} @1 est talis$ @2 ut in sacra coena$ @3 ipsum$ @4 consociari$ @5 so Sch; AI have colycinthidas$ @6 horum$ @7 i quae repraesentant$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church