Arcana Coelestia (Elliott) n. 9959

Previous Number Next Number See English 

9959. `Et fac iis femoralia lini': quod significet externum amoris conjugialis, constat ex significatione `femoralium' quod sint externum amoris conjugialis, de qua sequitur, et ex significatione `lini' quod sit verum externum seu verum naturale, de qua etiam sequitur. Quod `femoralia' significent {1}externum amoris conjugialis', est {2} quia vestes seu tegumenta trahunt significationem ab illa parte corporis quam tegunt, n. 9827, ac lumbi cum genitalibus, quae femoralia vestiunt seu tegunt, significant amorem conjugialem; quod `lumbi' illam significent, videatur n. 3021, 4280, 4575, et quod `genitalia,' n. 4462, 5050-5062; quid amor vere conjugialis in articulo mox sequente dicetur. Quod femoralia facta fuerint ex lino, erat causa quia `linum' 2 significat verum externum seu verum naturale, n. 7601, et ipsum externum est verum; causa quod externum sit verum, est quia interna desinant in externa, (c)et super his ut super suis fulcris requiescunt, et fulcra boni sunt vera; se habent illa sicut fundamenta, super quibus exstruitur domus, seu super quibus requiescit domus, quapropter fundamenta domus significant vera fidei ex bono, n. 9643; ac praeterea vera sunt quae tutantur bona a malis et falsis, ac resistunt illis, {3}ac omnis potentia quae bono est per vera, {4} n. 9643; inde quoque est quod in ultimo caeli sint qui in veris fidei ex bono; ideo quoque ultimum seu extremum apud hominem, quod est ejus cutis externa, correspondet illis in caelis qui in fidei veris sunt, n. 5552-5559, 8980, at non illis qui in fide separata a bono, hi enim non in caelo sunt; ex his nunc constare potest cur femoralia fuerunt ex lino; sed femoralia Aharonis, cum indutus erat vestibus quae ad gloriam et decus, de quibus {5}in hoc capite actum est, erant ex lino cum byssino intertexto, ut patet {6}a sequentibus, ubi dicitur, Fecerunt tunicas byssi, opus textoris, et cidarim byssi, et ornamenta tiararum ex bysso, et femoralia lini byssino intertexto, Exod. xxxix 27, 28;

at femoralia Aharonis, cum indutus fuit vestibus sanctitatis, erant ex lino, ut constat (c)ex his apud Moschen, Cum intrabit Aharon in sanctum intra velum, tunicam lini sanctitatis induet, et femoralia lini erunt super carne ejus, et balteo lini cinget se, et cidarim lini imponet sibi, vestes sanctitatis hae: etiam lavabit aquis carnem suam cum induet eas: et primo tunc offeret holocausta et sacrificia, per quae expiabit sanctum ab immunditiis, Lev. xvi 1-fin.;

3 quod Aharon tunc indutus iret vestibus lini, quae etiam vocabantur 'vestes sanctitatis,' erat causa quia tunc fungebatur munere expiandi tentorium, ut et populum ac semet ab immunditiis; et omnis expiatio, {7} quae fiebat per {8}lavationes, {9}holocausta, et sacrificia, repraesentabat purificationem cordis a malis et falsis, ita regenerationem; et purificatio a malis et falsis seu regeneratio fit per vera fidei; {10}ideo erant super Aharone tunc vestes lini, {11}nam per vestes lini significabantur vera fidei, ut supra dictum est; quod omnis purificatio a malis et falsis {12} (m)fiat per vera fidei,(n) videatur n. (x)2799, 5954 fin., 7044, 7918, (m)9089,(n) ita quod regeneratio, n. 1555, 2046, 2063, 2979, 3332, 3665, 3690, 3786, 3876, 3877, 4096, 4097, 5893, 6247, 8635, 8638-8640, 8772, 9088, 9089, 9103. 4 Ex eadem causa etiam erat quod sacerdos indueret amictum lini, et femoralia lini, cum tolleret cinerem ex altari, Lev. vi 2-4 [A. V. 9-11], et quoque quod sacerdotes Levitae ex filiis Zadochi, cum intrabunt in sanctuarium, de quibus ita apud Ezechielem, Sacerdotes Levitae, filii Zadochi, intrabunt in sanctuarium Meum, et accedent ad mensam Meam ad ministrandum Mihi; quando intrabunt ad portas atrii interioris, vestes lini induent, nec ascendet super eos lana; quando {13}ministrabunt in portis atrii interioris et introrsum, cidares lini erunt super capite eorum, et femoralia lini erunt super lumbis eorum; non accingent se cum sudore, xliv (x)15-18;

agitur ibi de novo templo, per quod significatur nova Ecclesia; per `sacerdotes Levitas' significantur qui in veris {14} ex bono, per `vestes lini' significantur vera fidei per quae purificatio et regeneratio; quod non accingerentur cum sudore, significat quod sancta cultus non commiscerentur cum proprio hominis, nam sudore est proprium hominis, ac proprium hominis non est nisi quam malum et falsum, n. 210, 215, 694, 874-876, 987, 1047, 3812 fin., 8480, 8941. Quod femoralia quae erant (m)Aharoni cum indutus erat vestibus 5 ad gloriam et decus, essent ex lino cum byssino intertexto, ut patet ex loco supra citato, Exod. xxxix 27, 28, erat causa quia Aharon in illis repraesentabat Dominum quoad Divinum Bonum in caelis, ipse Aharon {15}Dominum quoad Divinum Caeleste ibi, et per vestes quoad Divinum Spirituale ibi procedens ex Divino Caelesti, n.9814, ac byssinum est Divinum Spirituale procedens ex Divino Caelesti, n. 5319, 9469.(n) @1 amorem conjugialem$ @2 i causa$ @3 quod omnis potentia quae bono sit$ @4 i videatur$ @5 i supra$ @6 in$ @7 i ab immunditiis$ @8 lavationem$ @9 i per$ @10 inde$ @11 quoniam$ @12 i (m)et quoque quod regeneratio(n)$ @13 intrabunt ad portas IT$ @14 i sunt$ @15 Divinum coeleste Domini$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church