Arcana Coelestia (Elliott) n. 6454

Previous Number Next Number See English 

6454. `Quae in agro Ephronis Hittaei': quod significet quod tamen clarum fieri potest, constat ex significatione `agri' quod sit Ecclesia, de qua n. 2971, 3766; et a repraesentatione `Ephronis Hittaei' quod sint apud quos verum et bonum recipi potest, de qua n. (x)2933, 2940, 2969, ita apud quos obscurum fidei potest clarum fieri. Cum hoc ita se habet: quicquid in naturali est, et magis quod in exteriore {1}naturali, obscurum est respective ad illa quae sunt in interiore naturali, et magis respective ad illa quae in rationali, n. 6451, 6453; sed obscurum hoc fit clarum duplici modo: primo, {2}exteriora ad obsequium interiorum, ac ita ad correspondentiam, rediguntur; altero, si homo elevari {3}potest ab exterioribus ad interiora, (c)ac sic ab interiore videre exteriora; hoc datur apud illos qui in interno Ecclesiae sunt, illud autem apud illos qui in externo ejus sunt; sed unum aut alterum non obtinetur nisi per regenerationem a Domino. Ex his patet quid intelligitur per quod obscurum fieri clarum possit. @1 ejus$ @2 i nempe$ @3 possit$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church