Arcana Coelestia (Elliott) n. 9046

Previous Number Next Number See English 

9046. `Quemadmodum imposuerit super illum dominus mulieris': quod significet usque dum convenit cum vero boni, constat ex significatione `quemadmodum imposuerit super illum' cum de mulcta, quod sit emendatio usque ad satisfactionem, ita usque dum convenitur, de qua sequitur, ex significatione `domini,' nempe mulieris, seu `viri,' quod sit verum, et ex significatione `mulieris' quod sit bonum; `dominus' enim seu `vir mulieris' in Verbi sensu spirituali significat verum, et `mulier' bonum, {1}quia per conjugium viri cum muliere repraesentatur conjugium veri et boni, n. 915, 2517, 4510, 4823. Per emendationem usque dum convenit, intelligitur restitutio laesionis quae facta est per partum intempestivum, in sensu spirituali per enixum seu exclusionem boni ex veris ab interno homine in externum seu naturalem non justo ordine; restitutio fit cum dein conveniunt, et conveniunt cum externus seu naturalis homo non agit ex se sed ex interno seu spirituali, internum enim erit in externo seu spirituale in naturali, sicut anima in suo corpore; cum hoc fit, tunc vivit externum seu naturale ex vita interni, quae est vita nova seu vita regenerati. @1 nam$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church