Arcana Coelestia (Elliott) n. 9061

Previous Number Next Number See English 

9061. 'Ad liberum mittet illum pro oculo': quod significet quod amplius non servire possit interno, constat ex significatione `ad liberum mittere' quod sit dimittere e servitio, et ex significatione `pro oculo quem corruperat in servo' quod sit propter verum fidei exstinctum in externo seu naturali homine; `oculus' enim est intellectuale, et inde verum fidei, n. (x)9051, 9058, `corrumpere' est exstinguere, n. 9060, et `servus' est externus seu naturalis homo, n. 9058. Haec quomodo se habent, non sciri potest nisi sciatur quomodo se habet cum interno homine respective ad externum; internus homo non potest vivere vitam spiritualem nisi externus concordat; quapropter non potest homo regenerari nisi naturalis {1}homo etiam regeneretur; inde sequitur, si verum fidei in naturali seu externo homine exstinctum fuerit, quod non amplius servire possit interno. Se habet hoc sicut visus externus respective ad visum internum; 2 si visus externus laesus fuerit, non amplius servire potest {2} interno, nam si visus externus pervertit objecta, internus non potest per illum visum videre nisi perverse; aut sicut se habet cum reliquis membris quae voluntati subjecta sunt, ut cum brachiis, manibus, digitis, pedibus; si haec (x)distorta sunt, tunc non potest voluntas agere per illa nisi distorte; similiter se habet cum naturali seu externo homine respective ad internum; si vera scientifica in externo seu naturali homine (x)perversa {3}sunt vel exstincta, non potest internus videre verum, ita non cogitare et percipere nisi perverse aut false; ex his patet cur naturalis homo {4}regenerandus est ut homo regeneratus sit; de his videantur etiam quae prius ostensa sunt, n. 3286, 3321, 3469, 3493, 3573, 3620, 3623, 3679, (x)4588, 4618, 4667, 5165, 5168, 5427, 5428, 5477, 6299, 6564, (x)8742-8747, 9043. @1 ejus homo etiam regeneratus sit$ @2 i visui$ @3 sint$ @4 sit regenerandus$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church