Arcana Coelestia (Elliott) n. 8643

Previous Number Next Number See English 

8643. `Et audivit Jethro sacerdos Midianis': quod significet Divinum Bonum, constat ex repraesentatione `{1}Jethronis sacerdotis Midianis' quod sit bonum Ecclesiae quae in vero simplicis boni est, de qua n. 7015, hic autem {2}est Divinum Bonum, ex causa quia Moscheh, cujus socer erat, {2}repraesentabat Divinum Verum; gener enim cum repraesentat verum, tunc socer repraesentat bonum, in superiore gradu, nam est pater uxoris ejus Quod Divinum Bonum hic per `Jethronem' repraesentetur, est quia agitur in hoc capite de ordinatione verorum apud hominem Ecclesiae spiritualis, quae fit a Divino Bono per Divinum Verum, nam omnis ordinatio est a bono per verum. 2 Ordinatio illa fit apud hominem Ecclesiae spiritualis cum is incipit non amplius a vero sed a bono agere; hic enim status est alter ejus status, qui existit postquam tentationes subierat; nam cum ex vero agit, tunc tentatur, ob causam ut vera apud illum confirmentur; (d)quae cum confirmata sunt, tunc illa a Domino rediguntur in ordinem, et cum in ordinem redacta sunt, tunc intrat alterum statum, qui est, ut vera velit et illa agat; {3}inde fiunt vitae, {4}et vocantur bona. De ordinatione illa sequitur. @1 Jethro$ @2 repraesentat$ @3 consequenter ut$ @4 quae tunc$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church