4245. `Et mitto ad indicandum domino meo ad inveniendum gratiam in oculis tuis': quod significet instructionem de statu suo et quoque condescendentiam et humiliationem veri coram bono, constat ex significatione `mittere ad indicandum' quod sit instruere de statu suo; quod condescendentia dein' sit et humiliatio veri coram bono, patet, vocat enim (o)illum `dominum suum' ac dicit `ad inveniendum gratiam in oculis tuis,' quae verba condescendentiae et humiliationis sunt. Describitur hic status qualis est {1}quando inversio fit, nempe cum verum subordinatur bono, hoc est, {1} quando illi qui in affectione veri fuerunt, incipiunt in affectione boni esse: sed quod talis (o)inversio et subordinatio fit {2}, non apparet aliis quam qui regenerati sunt, et non aliis regeneratis {3} quam qui reflectunt; [2] hodie pauci sunt qui regenerantur, et adhuc pauciores qui reflectunt, quapropter haec quae de vero et bono dicuntur, non possunt quin obscura sint, et fortassis quod talia, quae non agnoscenda; imprimis apud illos qui vera quae sunt fidei, primo loco ponunt, et bonum quod charitatis, secundo, et qui inde cogitant multum de doctrinalibus, non autem de bonis charitatis, et ex illis non ex his de salute aeterna; qui ita cogitant, nusquam scire possunt, minus percipere, quod verum quod fidei, subordinetur bono quod charitatis; illa quae homo cogitat et ex quibus cogitat, afficiunt illum; si cogitaret ex bonis charitatis, tunc videret manifeste quod vera quae sunt fidei, secundo loco essent, et tunc quoque videret ipsa vera sicut in luce; nam bonum quod charitatis est instar flammae, quae lucem praebet et sic illustrat omnia et singula quae prius autumaverat vera esse; et {4} quoque apperciperet quomodo falsa se intermiscuerint, ac induerint speciem sicut vera essent. @1 cum$ @2 sit$ @3 qui regenerati sunt$ @4 i tunc$