4246. Vers. 6-8. Et reversi sunt nuntii ad Jacobum, dicendo, Venimus ad fratrem tuum, ad Esavum, et etiam vadit obviam tibi, et quadringenti viri cum eo. Et timuit Jacob valde, et angustia fuit ei, et dimidiavit populum qui cum eo, et gregem, et armentum, et camelos, in duo castra. Et dixit, Si venerit Esau ad castra una, et percusserit illa, et erunt castra relicta ad evasionem. `Reversi sunt nuntii ad Jacobum, dicendo, Venimus ad fratrem tuum ad Esavum, et etiam vadit obviam tibi' significat quod bonum continue influat ut appropriet sibi: `et quadringenti viri cum eo' significat statum ejus nunc ut priorem locum sumat: `et timuit Jacob valde, et angustia fuit ei' significat statum cum mutatur: `et dimidiavit populum qui cum eo, et gregem, et armentum, et camelos, in duo castra' significat praeparationem et dispositionem verorum et bonorum in naturali ad recipiendum bonum per `Esavum' repraesentatum: `et dixit, Si venerit Esau ad castra una, et percusserit illa, et erunt castra relicta ad evasionem' significat secundum omnem eventum.