10058. `Et imponet Aharon et filii ejus manus suas super caput arietis': quod significet communicationem potentiae cum toto, constat ex significatione `imponere manus' quod sit potentiae communicatio, translatio, et receptio, de qua n. 10,023, ex significatione `capitis' quod sit totum cum partibus, de qua n. 10,011, ita omnia et singula, quae per secundum hunc arietem repraesentantur {1}. @1 Before per secundum$