10028. `Et omnem sanguinem effundes ad fundamentum altaris': quod significet Divinum Verum totum in sensuali, quod ultimum vitae hominis, constat ex significatione `sanguinis' quod sit Divinum Verum ex Divino Bono (c)Domini, de qua mox supra n. 10,026, et ex significatione `fundamenti altaris' quod sit sensuale, quod ultimum vitae (o)hominis; quod `fundamentum altaris' id sit {2}, est quia altare fuit repraesentativum Divini Humani Domini, quare fundamentum ejus significat id quod ultimum vitae in humano (o)est, ac ultimum vitae in humano est (o)id (x)quod vocatur sensuale (o)externum, quod hic intelligitur; quod altare fuerit praecipuum repraesentativum Divini Humani Domini, videatur n. 9388, 9389, 9714, 9964; {3} quod fundamentum sit ultimum ejus, patet; quod id apud hominem sit sensuale externum, et quale id {4}, videatur n. 9212, 9216, 9996. [2] Quomodo cum his se habet, paucis dicendum est: cum homo purificatur, tunc omnium primum addiscuntur talia vera quae capi possunt a sensuali homine; talia vera sunt, qualia sunt {5} in sensu litterae Verbi; postea addiscuntur vera interiora qualia sunt (m)quae colliguntur ex Verbo ab illis qui in illustratione sunt, hi enim colligunt sensum interiorem ejus ex variis locis, ubi sensus litterae ibi explicatur; ex his cognitis (o)dein vera adhuc interiora ab illustratis hauriuntur, quae cum prioribus inserviunt Ecclesiae pro doctrina, haec pro doctrina illis qui internae Ecclesiae homines sunt, illa pro doctrina illis qui externae Ecclesiae homines sunt; hi et illi, si vixerunt secundum illa, in caelum inter angelos elevantur, ac ibi imbuuntur sapientia angelica, quae est ex veris adhuc interioribus, et tandem ex intimis in caelo tertio;(n) haec vera cum prioribus in suo ordine desinunt in ultima, quae sunt sensualis externi, ac ibi simul sunt; inde patet quod interiora vera omnia sint simul in veris sensus litterae Verbi, nam haec vera, ut supra dictum est, ultima sunt {6}; quod in ultimis se reponant interiora omnia ordine, et ibi simul sint, videatur n. 9828, (x)9836. Ex his patet quid intelligitur per quod Divinum Verum sit totum in sensuali, quod significatur per quod omnis sanguis effunderetur ad fundamentum altaris. @1 i principale$ @2 quod id sit fundamentum altaris altered to quod fundamentum altaris sit sensuale id sit ultimum vitae$ @3 i et$ @4 sensuale id sit ultimum vitae apud hominem$ @5 quae sunt altered to sunt quae$ @6 S first wrote hic sensus, ut supra dictum est, in se habet then d in se habet ultima sunt but did not amend the remainder of the clause$