10027. `Et dabis super cornua altaris digito tuo': quod significet potentiam Divinam Domini ex proprio, constat ex significatione `cornuum altaris' quod sint potentia veri ex bono; quod `cornua' sint potentia, videatur n. 9081, 9719-9721, et quod `altare' sit {1} repraesentativum Domini quoad Divinuum Bonum, seu repraesentativum Divini Boni in Domino, n. 9388, 9389, 9714, 9964; et ex significatione `digiti' quod sit potentia, de qua n. 7430; quod sit ex potentia propria seu ex proprio, est quia per Moschen id factum est, et per Moschen repraesentatur Dominus quoad Divinum Verum, n. 9372, 9806, quapropter dicitur `digito tuo.' Quod sanguis primum super cornua altaris daretur: erat causa ut repraesentaretur ipsa potentia Divini Veri ex Divina Bono, nam per potentiam Divini Veri ex Divino Bono omnia fiunt, et absque illa nihil, videantur citata supra n. 10,019.