10240. (s) Quoniam per `lavationem' etiam significatur regeneratio, dicetur adhuc aliquid de illa: qui non scit quod Dominus tam apud Prophetas quam apud Evangelistas per correspondentias locutus sit, proinde quod in Verbo sensus internus sit, nequaquam scire potest quid intelligitur per Domini verba apud Johannem, Amen, amen, dico tibi, Nisi quis generatus fuerit ex aqua et spiritu, non potest ingredi in regnum Dei. Quod natum est e carne, caro est, sed quod generatum est e Spiritu, spiritus est. Spiritus ubi vult spirat, et vocem ejus audis, atqui non scis unde venit et quo abit; sic est omnis qui generatus est a Spiritu, iii 5, 6, 8. Si evolvantur haec per correspondentias, patet quis sensus horum verborum est, sunt enim arcana caeli; ex correspondentia est `aqua' verum fidei, quod in naturali homine ad manifestam perceptionem venit; `Spiritus' est Divinum Verum quod a Domino influit per internum [2] hominis in externum ejus seu {1}naturale, unde homini qui regeneratur, {2} vita fidei; `caro' est proprium hominis, quod non est nisi quam malum; quod `Spiritus spiret ubi vult' significat quod Dominus per Divinum Verum ex Misericordia det vitam novam; quod `vocem ejus audias' significat quod illa ad perceptionem {3}veniat in externo seu naturali homine; `vox' est annuntiatum ex Verbo; quod `non scias unde venit et quo abit' significat quod homo non sciat quomodo regeneratio fit, fit enim per arcana innumerabilia et ineffabilia a Domino. [3] Quod ex correspondentia `aquae' sint vera fidei, videatur n. 28, 739, 2702, 3058, 3424, 4976, 5668, 8568, 9323, 10,238, quod `Spiritus' sit Divinum Verum, ex quo vita fidei, n. (x)9229, 9818, quod `caro' sit proprium hominis, quod non est nisi quam malum, n. 8409, quod `spirare' sit status vitae fidei, n. 9281, quod `vox' sit annuntiatum ex Verbo, ita verum inde, n. 9926, quod `audire' sit perceptio, n. 9311, 9926, quod `venire' et `abire' seu intrare et exire, sit status rei a principio ad finem, n. 9927, quod arcana regenerationis sint innumerabilia et ineffabilia, n. (x)3179, 3573, 5398, 9334 fin., 9336, et quod non percipiatur quid in interno homine peragitur cum homo in mundo est, sed quid in externo seu naturali, supra n. 10,236.(s) @1 naturalem$ @2 i datur$ @3 veniant IT$