10239. `Et lavabunt Aharon et filii ejus ex eo': quod significet repraesentativum purificationis et regenerationis hominis a Domino, constat ex significatione `lavare' quod sit purificatio, de qua supra n. 10,237, ex repraesentatione `Aharonis' quod sit Dominus quoad Divinum Bonum Caeleste, de qua n. 9806, 10,068, et ex repraesentatione `filiorum Aharonis' quod {1}sit Dominus quoad Divinum Bonum Spirituale, de qua n. 9807, 10,068; ex quibus patet quod per `lavabunt Aharon et filii ejus ex eo' significetur repraesentativum purificationis hominis a Domino; quod etiam sit repraesentativum regenerationis, est quia regeneratio etiam repraesentabatur per lavationem, sed per lavationem totius corporis, quae lavatio vocabatur baptizatio; quod baptizatio seu baptismus significet regenerationem, videatur n. 4255, (x)9088. Sed regeneratio a purificatione differt in eo quod regeneratio [2] praecedens sit et purificatio consequens, nemo enim a malis et falsis purificari potest nisi {2}qui regeneratur, {3}ac postquam regeneratus est; nam qui non regeneratus est, quidem abducitur a malis quantum patitur, sed non purificatur ab illis, semper enim impurus est; {4}aliter homo regeneratus {5}, {6}hic indies purificatur; quod intelligitur per Domini verba ad Petrum, Qui lotus est non opus habet nisi ut quoad pedes lavetur, sic mundus est totus, Joh. xiii 10;
[3] {7}`qui lotus est' significat qui regeneratus. Quod lavatio totalis dicta fuerit baptizatio, constat apud Marcum vii 4, et quod lavatio totius corporis, apud Matthaeum iii 13-16; Marc. (x)i 10; et quoque 2 Reg. v 10, 14; Jordanes, in quo fiebant lavationes, quae erant baptizationes, Matth. iii 6, 13; Marc. i (x)5; 2 Reg. v 10, 14, significabat naturale, n. 1585, 4255; quod per lavationem baptismatis etiam significetur tentatio, Matth. (x)xx 22, 23, est quia omnis regeneratio fit per tentationes, n. 5036, 5773, 8351, 8958, 8959 seq. [4] Paucis etiam hic dicetur cur Dominus cum in mundo fuit, Ipse quoque {8}voluerit baptizari, cum tamen per baptizationem significatur regeneratio hominis a Domino; causa fuit quia baptizatio Ipsius Domini significabat glorificationem Humani Ipsius; quod enim in Verbo significat regenerationem {9}hominis, hoc etiam significat glorificationem Humani in Domino, nam (x)regeneratio hominis est imago glorificationis Domini, n. 3138, 3212, 3296, 3490, 44O2, 5688; ideo {10} cum Dominus permisit Johanni ut baptizaret Ipsum, dixit, Sic conveniens est nobis implere omnem justitiam Dei, Matth. iii 15;
`implere omnem justitiam Dei' est subjugare inferna, ac redigere illa (c)et caelos in ordinem, ex propria potentia, et simul glorificare Humanum Suum; quae facta sunt per tentationes in Se admissas, ita per continuas pugnas cum infernis usque ad ultimam in cruce; quod hoc sit justitia quam implevit Dominus, videatur n. 9486, 9715, 9809, 10,019, 10,152; similia etiam significantur per quod implerentur omnia quae de Domino scripta sunt in Lege et Prophetis, Luc. xviii 31, xxii 37, xxiv 44, et quod [5] Dominus venerit ad implendum omnia legis, Matth. v 17, 18; qui non scit arcana Verbi, credit quod Dominus justitia factus sit, per quod impleverit omnia legis, et quod per impletionem illam liberaverit humanum genus a jugo legis, ita a damnatione; at is sensus illorum verborum non est, sed quod justitia {11}factus sit per subjugationem infernorum, reductionem caelorum in ordinem, et per glorificationem Humani Ipsius; nam per hanc in potestatem Se immisit, ut ex Divino Humano Suo in aeternum subjugare inferna, (c)ac tenere caelos in ordine posset, et sic regenerare hominem, hoc est, liberare illum ab infernis, ac salvare illum. @1 sint$ @2 cum$ @3 prius est regeneratus$ @4 sed cum$ @5 i est$ @6 tunc postea$ @7 per qui lotus est significatur regeneratus; praeterea lavatio totalis in Ecclesia Judaica etiam dicta fuit baptizatio, ut constare potest apud Marcum Cap: vii 4; et baptizatio fuit primis temporibus lavatio totalis, nempe capitis et totius corporis, ut patet apud Matthaeum Cap. iii 13 ad 16. Marc. vi 14, et quoque 2 Reg. v 10, 14: Jordanes in quo lavationes, quae erant baptizationes fiebant, etiam a Johanne$ @8 voluit$ @9 apud hominem$ @10 i etiam$ @11 fieret$