10241. `Manus suas et pedes suos': quod significet interiora et exteriora hominis, constat ex significatione `manuum' quod sint interiora hominis, de qua sequitur, et ex significatione `pedum' quod sint exteriora hominis, {1}ita naturalia ejus, nam haec sunt exteriora {2}; quod `pedes' sint naturalia, ita quae {3}exterioris hominis, videatur n. 2162, 3761, 3986, 4280, 4938-4952, 9406. Quod autem `manus' sint interiora, est quia superiora corporis se exporrigunt in manus, et ibi terminantur; inde per `manus' significatur quicquid est apud hominem, et quoque potentia ejus, videantur loca citata, n. 10,019; cum autem nominantur et manus et pedes, tunc significatur quicquid est in interno et quoque in externo {4}homine, seu spiritualia et naturalia; inde est quod per `extollere manum' significetur potentia in spirituali, et `extollere pedem' potentia in naturali, n. 5327, 5328; praeterea per extrema hominis significantur omnia ejus, n. 10,044, et extrema sunt manus et pedes. Ex his constare potest unde est quod Aharon et filii ejus lavarent manus et pedes cum intrarent in tentorium conventus aut accederent ad altare ad ministrandum. @1 sive$ @2 i, spiritualia autem interiora$ @3 externi$ @4 hominis, ita interiora et exteriora$