10243. `Lavabunt aquis': quod significet purificationem per vera fidei, constat ex significatione `lavare' quod sit purificatio a malis et falsis, de qua supra n. 10,237, et ex significatione `aquarum' quod sint vera fidei, de qua etiam supra n. 10,238. (s)Qui non scit quid `lavare' significat, et quid `pedes et manus,' nequaquam scire potest quid involvunt haec apud Johannem, Jesus mittit aquam in pelvim, et incipit lavare pedes discipulorum, et abstergere linteo quo erat succinctus; et venit ad Simonem Petrum, qui dicit Ipsi, Tune meos lavas pedes? respondit Jesus, Quod Ego facio, tu non scis adhuc, cognosces vero {1}post haec; dicit Ipsi Petrus, Non lavabis pedes meos in aeternum; {2}respondit illi Jesus, Si non lavero te, non habes partem Mecum; dicit Ipsi Petrus, Domine, non pedes meos tantum, sed et manus et caput; dicit illi Jesus, Qui lotus est non opus habet nisi quoad pedes lavetur, sed mundus est totus; jam vos mundi estis, xiii 5-10;
quis scire potest quid involvit quod Dominus dixit, Quod Ego facio, tu non scis adhuc, cognosces vero {1}post haec, tum, Si non lavero te, non habes partem Mecum, ut et, Qui lotus est non opus habet nisi [2] quoad pedes lavetur, et mundus est totus? quod de purificatione {3} a malis et falsis hic agatur, non sciri potest nisi ex sensu interno, ex quo patet quod per `lavationem' intelligatur purificatio a malis et falsis, per `aquam in pelvi' verum fidei in naturali' per `linteum quo succinctus Dominus et quo abstersit' Divinum Verum ab Ipso procedens, per `pedes' naturale hominis, per `lavare caput, manus, et pedes' regeneratio, similiter per qui `lotus est'; ita per lavare pedes intelligitur purificare naturale hominis, nam nisi hoc apud hominem cum in mundo vivit, {4}purificetur et mundetur, postea in aeternum non purificari potest; quale enim naturale hominis est cum moritur, tale manet, non enim {5}postea emendatur, est enim id planum in quod interiora, quae sunt spiritualia, influunt, et est receptaculum eorum; quapropter cum id perversum est, interiora cum influunt, ad instar ejus pervertuntur; se habent illa sicut cum oculus est laesus, aut aliud quoddam organum sensus, aut membrum corporis, tunc interiora non aliter [3] sentiunt et agunt per illa quam secundum receptionem ibi; (m)quod itaque homo non purificari possit in aeternum si non purificetur quoad naturale suum in mundo,(n) intelligitur per Domini verba, Quod Ego facio, tu non scis adhuc, cognosces vero {6}post haec; {7}quod qui regeneratus est non purificandus sit nisi quoad naturale, intelligitur per haec, Qui lotus est non opus habet nisi ut quoad pedes lavetur, et mundus est [4] totus; et quod omnis purificatio fiat a solo Domino, {8} per haec {9}, Si non lavero te, non habes partem Mecum; et quod id fiat per Divinum Verum quod a Domino procedit, {10}significatur per quod linteo quo succinctus, absterserit; quod `linteum' sit verum a Divino, videatur n. 7601 ita `linteum quo Dominus succinctus' est Divinum Verum ab Ipso; quod `aqua' sit verum fidei, n. 10,238, quod `pelvis' seu labrum in quo aqua, sit naturale, n. 10,235, quod `lavatio capitis, manuum, et pedum' seu totius corporis, sit regeneratio, n. 10,239, et quod `pedes' sint naturale hominis, n. 10,241. Ex his iterum constare potest quod Dominus per correspondentias locutus fuerit, ita ex sensu interno, quoniam e caelo, in quo ille sensus est; quapropter nisi Verbum Domini quoad illum sensum intelligitur, quod parum intelligatur.(s) @1 posthac IT$ @2 respondet IT$ @3 i hominis$ @4 purificatur et mundatur$ @5 posthac$ @6 posthac IT$ @7 et qui regeneratus est, quod purificandus sit quoad naturale, per sequentia$ @8 i intelligitur$ @9 i verba$ @10 intelligitur$