10244. `Ne moriantur': quod significet ne pereat repraesentativum, constat ex significatione `mori' cum de ministratione Aharonis et filiorum ejus, quod sit cessatio repraesentativorum, et inde conjunctionis cum caelo, de qua n. 9928. Cum his ita se habet: conjunctio cum caelo, et per caelum cum Domino, in Ecclesia apud illam gentem, erat unice per repraesentativa, hoc est, per externa quae (x)repraesentabant interna; quapropter ut primum non ministrabant secundum praescripta ritualia, periit repraesentativum, et cum illo conjunctio cum caelo: et cum periit conjunctio cum caelo, non {1}aliqua illis tutela contra infernum {2}fuit; inde mors filiorum Aharonis, Nadabi et Abihu, dederunt enim suffimentum super ignem alienum, Lev. x 1, 2, per quod repraesentabatur cultus ex alio amore quam Domini, inde separatio illorum a caelo et exstinctio {3}; similiter contigisset si Aharon {4}aut filii ejus illoti accessissent ad ministrandum, {5}nam sic repraesentavissent cultum non e caelo, sed profanum, qui ab inferno; ex quibus patet quod per `mori' cum de ministratione Aharonis et filiorum ejus, significetur exstinctio repraesentativorum, et inde conjunctionis cum caelis. @1 amplius illis aliqua$ @2 erat, ita nec contra mortem$ @3 i Levit. x 1 seq$ @4 et$ @5 sic enim$