Arcana Coelestia (Elliott) n. 8505

Previous Number Next Number See English 

8505. `Hodie non {1}invenietis illud in agro': quod significet quod [tunc] non amplius (x)acquiretur bonum per verum, constat ex significatione `non invenire' cum praedicatur de bono quod per verum, quod sit non amplius acquirere, et ex significatione `agri' quod sit homo, hic mens hominis cui implantatur bonum per verum; homo enim dicitur ager ex eo quod recipiat vera fidei, quae sunt semina, et producat fructus seminum, {2}qui sunt bona. 2 Quomodo cum hoc se habet, paucis dicetur: homo ante regenerationem agit ex vero, {3}at per id {4}acquiritur bonum, verum enim tunc fit bonum apud illum, cum fit voluntatis et sic vitae; at post regenerationem agit ex bono, et per id {5}comparantur vera; ut {6}hoc melius intelligatur, homo ante regenerationem agit ex oboedientia, at post regenerationem ex affectione; sunt bini illi status sibi inversi, nam in priore statu dominatur verum, in posteriore autem dominatur bonum, aut in priore statu spectat homo deorsum {7}aut retrorsum, in posteriore autem sursum aut antrorsum; cum homo in posteriore statu est, nempe 3 cum ex affectione agit, non amplius licet ei retrospicere, et agere bonum ex vero, nam tunc influit Dominus in bonum, et per bonum illum ducit; si tunc retrospiceret, seu ageret bonum ex vero, (x)ex suo ageret, qui enim ex vero agit (x)semet ducit, at qui ex bono a Domino ducitur; haec sunt quae intelliguntur per Domini verba apud Matthaeum, Cum videritis abominationem desolationis, qui super domo est, ne descendat ad tollendum quid e domo sua; et qui in agro, ne revertatur retro ad tollendum vestimenta sua, xxiv 15-18:

et apud Lucam, In illo die, quicumque erit super domo, et vasa illius in domo, ne descendito ad tollendum illa; et quicumque in agro, similiter ne revertatur in quae post illum; mementote uxoris Lothi, xvii 31, 32;

{8} quomodo cum his porro se habet, videantur quae n. 3652, 5895 fin., 5897, 7923, explicata sunt, et quae infra n. 8506, 8510; haec sunt quae in sensu interno significantur per illa verba, quod `man non inveniretur in agro die septimo,' et per quod `exiverint e populo ad colligendum, et non invenerint.' @1 invenietur IT$ @2 quae$ @3 et$ @4 sibi acquirit$ @5 sibi comparat$ @6 haec melius intelligantur$ @7 seu$ @8 i at$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church