Arcana Coelestia (Elliott) n. 4931

Previous Number Next Number See English 

4931. Continuatio de Correspondentia cum Maximo Homine, hic de Correspondentia Manuum, Brachiorum, Pedum et Lumborum cum illo

Ostensum est prius quod universum caelum referat unum hominem cum singulis ejus organis, membris et visceribus; et hoc quia caelum refert Dominum, Dominus enim est omne in omnibus caeli, usque adeo ut caelum in proprio sensu sit Divinum Bonum et Divinum Verum quae a Domino; inde est quod caelum in tot {1} quasi provincias distinctum sit, quot sunt viscera, organa et membra in homine, cum quibus etiam correspondentia est; nisi correspondentia talis foret hominis cum caelo et per caelum cum Domino, (o)homo ne quidem uno momento subsisteret; omnia illa in connexu tenentur per influxum. [2] Sed omnes illae provinciae se referunt ad duo regna, nempe ad regnum caeleste et ad regnum spirituale; illud regnum, nempe regnum caeleste, est regnum cordis in Maximo Homine, et hoc, nempe regnum spirituale, est regnum pulmonis ibi; similiter ac in homine, in ejus omnibus et singulis regnat cor, et regnat pulmo;

duo illa regna mirabiliter conjunguntur; conjunctio illa etiam repraesentatur in conjunctione cordis et pulmonis apud hominem, et in conjunctione operationum utriusque in singulis membris et visceribus. [3] Cum homo est embryo, seu cum adhuc est in utero, tunc in regno cordis est, at cum enixus est ab utero, tunc simul venit in regnum pulmonis; et si is per vera fidei (t)patitur se perduci in bonum amoris, tunc a regno pulmonis redit in regnum cordis, (o)in Maximo Homine; sic enim iterum in uterum venit et renascitur; et tunc quoque apud illum conjunguntur {2} duo illa Regna, sed inverso ordine {3}; prius enim regnum cordis apud eum sub imperio pulmonum fuit, [sed tunc fit regnum pulmonum sub imperio cordis], hoc est, prius dominatum est apud illum fidei verum, sed postea dominatur charitatis bonam; quod `cor' correspondeat bono amoris, et `pulmo' vero fidei, videatur n. 3635, 3883-3896. @1 totidem$ @2 i iterum$ @3 modo$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church