Arcana Coelestia (Elliott) n. 8413

Previous Number Next Number See English 

8413. `Ad occidendum omnem congregationem hanc fame': quod significet quod ex defectu jucundi et boni exspirarent, constat ex significatione `occidere' quod sit privare vita, hic quae ex jucundo et bono, nam vita hominis in illis consistit, de qua n. 3607, 6767; ex significatione `congregationis' quod sint qui ab Ecclesia spirituali, de qua n. 7843; et ex significatione `famis' quod sit defectus boni, de qua n. 5893, hic boni voluptatum, quod per `panem' n. (x)8410 significatur, cum enim id quod nutrit vitam spiritualem, seu vitam spiritus, aufertur, fit {1} fames {2}. 2 Quomodo cum hoc se habet, paucis dicendum: cum bonum charitatis insinuandum est, quod vitam spiritualem {3}facit, tunc removetur jucundum voluptatum, quod fecerat vitam naturalem; cum hoc jucundum removetur, tunc homo in tentationem venit; credit enim, si privatur jucundo voluptatum, quod deprivetur omni vita, nam vita ejus naturalis in illo jucundo aut bono, ut id vocat, constitit; sed nescit quod cum removetur hoc vitae, loco ejus insinuetur a Domino jucundum et bonum spirituale; hoc bonum est quod per `mannam' significatur; prius bonum seu jucundum intelligitur per `carnem et panem in terra Aegypti,' ac privatio ejus per `famem.' 3 At probe observandum quod homo qui regeneratur {4}non privetur jucundo voluptatum corporis et animi, hoc enim jucundo post regenerationem plene fruitur, et plenius quam prius, sed in inversa ratione; {5}jucundum voluptatum ante regenerationem fuit omne vitae illius, at post regenerationem bonum charitatis fit omne vitae, et tunc jucundum voluptatum inservit pro medio et pro ultimo plano in quo bonum spirituale cum suo felici et beato terminatur; cum itaque invertendus est ordo, tunc prius jucundum voluptatum exspirat et fit nullum, et novum ex spirituali origine loco ejus insinuatur. @1 i tunc$ @2 i, ex qua laborat vita illa$ @3 faciat$ @4 nusquam$ @5 jucundum voluptatum quod ante regenerationem fuit omne vitae illius et finis, usque adeo ut exstinxerit bonum vitae spiritualis, at post regenerationem bonum charitatis fit omne vitae ejus et finis$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church