Arcana Coelestia (Elliott) n. 10237

Previous Number Next Number See English 

10237. `Ad lavandum': quod significet purificationem a malis et falsis, constat ex significatione `lavare' quod sit purificatio a malis et falsis, de qua n. 3147, 5954. Quoniam de purificatione a malis et falsis per vera fidei in nunc sequentibus in sensu interno agitur, ideo paucis dicetur quomodo cum illa se habet: per `lavationem' enim significatur purificatio, per `aquas' significantur vera fidei, et per `labrum' in quo aqua, significatur naturale, nam omnis purificatio spiritualis fit in naturali; est homini externum et internum, externum {1} vocatur naturale et quoque naturalis homo, ac internum {1} vocatur spirituale et quoque spiritualis homo, ex causa quia internum hominis est in mundo spirituali, {2} ubi spiritus et angeli, et externum ejus est in mundo naturali, {2} ubi homines; utrumque tam internum quam externum purificatur, internum in caelo, et externum cum homo vivit in mundo, {3}ita in naturali [2] quod est in mundo; causa quod purificatio peragatur in naturali tunc, est quia vera fidei {4}in naturali ad manifestam perceptionem veniunt, sunt enim ibi inter scientifica seu inter res memoriae, quae cum cogitantur, manifeste percipiuntur; non autem quae cogitantur in interno homine, haec ad manifestam perceptionem {5}non veniunt dum homo in mundo {6}est, quia {7}ideae ibi sunt spirituales; inde est quod purificatio fiat in naturali; quod fiat per vera fidei, constare potest ex eo quod qui purificantur non modo scire debeant quid malum et falsum, sed etiam agnoscere illa, et dein aversari et fugere illa; cum hoc fit, tunc primum purificatur homo ab illis; et mala et falsa non sciri ita nec agnosci possunt nisi in naturali per vera fidei, nam haec docent illa, ita manifestant illa; qui credit quod purificetur a malis et falsis antequam {8}videt et agnoscit illa apud se, valde fallitur, videatur n. 8388, 8390 seq. [3] Dictum est quod homo {9} sciat sua mala et falsa per vera fidei {10}in (x)naturali, {11}hoc est, in externo homine, non autem in interno; causa est quia ideae cogitationis in interno homine spirituales sunt, {12}et ideae spirituales non comprehendi possunt in naturali, sunt enim ideae intellectuales quae sunt absque objectis qualia sunt in materiali mundo; sed usque ideae illae, nempe spirituales, quae sunt propriae interni hominis, influunt in ideas naturales, quae sunt externi hominis, ac (x)producunt et faciunt illas, quod fit per correspondentias. Sed de ideis spiritualibus, quae interni hominis, ex Divina Domini Misericordia, dicetur ubi de caelo, ac de spiritibus et angelis {13}, nam illi cogitant {14}per ideas spirituales, et quoque loquuntur inter se per illas. @1 i ejus$ @2 i hoc est,$ @3 et quia in naturali, per vera fidei ibi$ @4 ibi$ @5 Before ad manifestam$ @6 vivit$ @7 sunt spiritualia$ @8 agnoscit sua mala$ @9 i in naturali$ @10 ibi$ @11 sed non in interno homine$ @12 quae non comprehenduntur in naturali, sunt enim ideae ibi intellectuales quae sunt absque objectis, quae sunt materiales mundi$ @13 cp Volume VI p. 704 note 1$ @14 , et quoque inter se per ideas spirituales$

10237a. `Et dabis illud inter tentorium conventus et inter altare': quod significet ut sit conjunctio veri et boni, constat ex significatione `inter tentorium conventus et altare' quod sit conjunctio veri et boni, de qua n. 10,001, 10,025. Quod labrum positum fuerit inter tentorium conventus et inter altare, et quod ibi laverint Aharon et filii ejus manus et pedes, erat causa ut repraesentaretur purificatio cordis et regeneratio, quae in sua essentia est conjunctio veri et boni; nam conjunctio veri et boni est ipsum caelum apud hominem; quapropter etiam caelum comparatur in Verbo conjugio; haec conjunctio fit per vera fidei, quoniam haec docent quomodo vivendum; quare cum vivitur secundum vera fidei, fit conjunctio veri et boni, verum enim tunc fit bonum per vitam, {1} veri vita est bonum; hoc {2}etiam intelligitur per quod (t)homo regeneretur per aquam et spiritum; aqua est verum fidei, et spiritus est vita ejus. Quod regeneratio sit conjunctio veri et boni, videatur n. 2063, 3155, 3158, 3607, 4353, 5365, 5376, 8516, 851, 8772, 10,067. @1 i nam$ @2 quoque$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church