Arcana Coelestia (Elliott) n. 3786

Previous Number Next Number See English 

3786. `Non tempus colligi pecudes{1}': quod significet quod nondum in unum bona et vera Ecclesiarum et doctrinalium, constat ex significatione `temporis' quod sit status in genere, de qua n. 2625, 2788, 2837, 3254, 3356; ex significatione `colligi' quod sit in unum esse; et a significatione `pecudum {1}' quod sint in genere bona et vera Ecclesiarum et doctrinalium: quod pecudes {1} in genere significent illa, est quia animalia in ritualibus Ecclesiae repraesentativae et in Verbo sunt affectiones boni aut veri, ut constare potest ex illis quae n. 45, 46, 142, 143, 246, 714, 715, [776 , 1823, 2179, 2180, 2781, 3218, 3519, ostensa sunt; et quia bona et vera sunt Ecclesiarum et doctrinalium, et de illis in sensu interno agitur, patet, quod per `non tempus colligi pecudes {1}' significetur quod nondum in unum sint bona et vera Ecclesiarum et doctrinalium: cum his se ita in sensu repraesentativo habet: apud hominem qui exuit veterem statum et induit novum, hoc est, qui regeneratur, prius quam id fit, addiscet et imbuet bona et vera quae Ecclesiae et doctrinalium, cognitiones enim, tum affectiones pro illis, sunt vasa quae recipient novam vitam, inde est quod nemo nisi in procedente aetate, seu in statu pleno, regenerari possit, videantur n. 677, 679, 711, 1555, 2046, 2063, 2636, {2}] 2697, 2979, 3203, 3502, 3508, 3510, 3665, 3699, 3701 ostensa sunt (o) similiter se habet in communi cum Ecclesia; eum haec instauratur, primum erunt in unum doctrinalia boni et veri, haec enim sunt super quibus exstruitur; habent etiam doctrinalia inter se nexum seque mutuo spectant, quare nisi in unum prius sint, mancum erit {3}, et quae deficiunt, a rationali hominis supplenda (o)essent, quod quantum {4} caecutit et hallucinatur in spiritualibus et Divinis dum ex se concludit, prius passim ostensum est; ideo Ecclesiae datum est Verbum, in quo omnia doctrinalia boni et veri sunt;

Ecclesia in communi se habet in hoc, sicut in particulari cum homine qui regeneratur, hic enim est Ecclesia in particulari; apud hominem {5} quod prius simul esse debeant doctrinalia boni et veri quae Ecclesiae, antequam regeneratur, supra dictum est; haec sunt quae in sensu interno significantur per `ecce adhuc dies magnus, non tempus colligi pecudes.' @1 singular A$ @2 This serious omission, evident from the confusion in the references, can be explained as due to a printer's error. If the group of numbers beginning at line 8 were written in MS `45, 46, ... 715' on one line, and the remainder, `776, ... 3519' on next line, and the group beginning at line 19 also split, `677,... 2636' on one line, and `2679,...3701' on next line, then the omission can be accounted for by the compositor, when he had set up the first line of first group, looking back for second line and by mistake going to second line of second group.$ @3 esset$ @4 i nempe rationale$ @5 hunc$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church