Arcana Coelestia (Elliott) n. 4250

Previous Number Next Number See English 

4250. `Et dimidiavit populum qui cum eo, et gregem, et armentum, et camelos in duo castra': quod significet praeparationem et dispositionem verorum et bonorum in naturali ad recipiendum bonum per `Esavum' repraesentatum, constat a significatione `populi' quod sint vera, tum falsa, de qua n. 1259, 1260, 3581; ex significatione `gregis' quod sint bona interiora, et quoque non bona; ex significatione `armenti' quod sint bona exteriora, et quoque non bona, de quibus n. 2566, (o)4244; ex significatione `camelorum' quod sint vera exteriora seu communia, ita quoque non vera, de qua n. 3048, 3071, 3143, 3145; et ex significatione `castrorum' quod sit ordo, in bono sensu ordo genuinus, et in opposito ordo non genuinus, de qua n. 4236; `dimidiare' quod sit dividere in bina, et sic se disponere ad recipiendum, patet. [2] Haec quomodo se habent, constare potest ab illis quae mox supra dicta sunt, nempe cum bonum influit, ut fit cum invertitur ordo et bonum priorem locum sumit, quod tunc illustretur naturale, et inibi videatur quid genuinum verum et bonum et quid non genuinum, quae quoque {1} tunc discernuntur ab invicem, ita quod quaedam retineantur, quaedam autem removeantur, inde prorsus alius ordo fit quam qui prius fuerat; bonum enim cum dominatur, hoc secum habet, nam vera {2} tunc non aliud sunt quam ministri (c)et servi, et disponuntur secundum ordinem caelestem propius et propius, secundum receptionem boni a veris et quoque secundum qualitatem boni {3}, nam bonum suum quale accepit a veris. @1 et quae$ @2 vera enim$ @3 verorum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church