8725. `Et elegit Moscheh viros strenuitatis ab omni Israele': quod significet electionem verorum quibus bonum conjungi potuit apud illos qui ab Ecclesia spirituali, constat ex significatione `virorum strenuitatis' quod sint vera quibus bonum conjungi {1}potest, de qua supra n. (x)8710, et ex repraesentatione `Israelis' quod sint qui ab Ecclesia spirituali, de qua supra n. 8645. Dicitur electio verorum quibus bonum conjungi potest, quia dantur vera quibus bonum nondum conjungi potest, et vera quibus potest; vera quibus potest, sunt vera confirmata, et quoque consociata pluribus, etiam talibus quae intellectualem visum delectant, {2} sic vera illa intrant in affectionem quae facit ut homo velit illa; cum hoc fit, tunc bonum se illis conjungit, nam velle vera et inde agere illa facit ut sint bonum; sciendum porro quod bonum (t)veris non prius (x)conjungatur quam cum vera illa purificata {3}sunt a falsis quae ex malo, et antequam nexum habent cum omnibus veris quae erunt fidei apud regenerandum; nexum et purificationem verorum vident et percipiunt angeli a Domino clare et evidenter, utcumque homo {4} nihil tale apud se sentit aut appercipit. @1 posset$ @2 i et$ @3 sint$ @4 i prorsus$