Arcana Coelestia (Elliott) n. 3508

Previous Number Next Number See English 

3508. `Et ivit Esau agrum ad venandum venationem, ad adducendum': quod significet affectionis boni conatum ad comparandum verum quod Rationali Divino {1}adjungeretur, constat a repraesentatione `Esavi' quod sit bonum naturalis, de qua prius; inde est affectio boni rationalis in naturali, nam bonum quod in naturali, non est naturalis, sed est rationalis in naturali, videatur n. 3498; ex significatione `exire agrum ad venandum venationem ad adducendum' quod sit conatus ad comparandum sibi verum; `ager' enim est ubi bona humus, n. 3500; `venatio' est verum quod ex bono, n. 3501; `ad adducendum' est ad comparandum, ita ad adjungendum Divino Rationali. [2] Agitur hic, ut supra dictum, in supremo sensu de glorificatione Naturalis Domini, et in sensu repraesentativo de regeneratione naturalis apud hominem, n. 3490; secundum ordinem est ut id fiat per verum, hoc est, per cognitiones boni et veri, nam absque illis naturale non potest illustrari a rationali, seu per rationale, ita non regenerari; cognitiones sunt vasa recipientia boni et veri a rationali influentis; {2}vasa qualiter et quantum recipiunt, taliter et tantum illustrantur: vasa quae recipiunt bonum et verum a rationali, sunt ipsa vera naturalis, quae non sunt nisi quam scientifica, cognitiones, et doctrinalia; ex ordine illorum quae influunt, et ex ordine illorum quae ibi sunt inter se, fiunt bona; inde naturalis bonum. @1 conjungeretur I, but A changes conjungeretur to adjungeretur as in n. 3506 and also seven lines lower.$ @2 et quantum recipiunt, tantum illustrantur, vasa, quae recipiunt bonum et verum a Rationali, sunt ipsa vera naturalis, ex ordine illorum ibi fiunt bona,$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church