Arcana Coelestia (Elliott) n. 3507

Previous Number Next Number See English 

3507. `Rebecca audiens in loquendo Jishak ad filium suum': quod significet affectionem veri et vitam ex illa, constat ex repraesentatione `Rebeccae' quod sit Divinum Rationale Domini quoad Divinum Verum conjunctum Divino Bono ibi, ita quod ipsa affectio veri; et ex significatione `audiens in loquendo Jishak' quod sit vita inde; `audire enim in loquendo' in sensu interno est influxus, ex eo quod `audire' in sensu repraesentativo sit obtemperare, n. 2542, et `loqui' sit velle (c)et influere, n. 2626, 2951, 3037, ita in supremo sensu `audiens in loquendo' est vita inde, nempe Divini Veri ex Divino Bono; `ad filium suum' in sensu interno est de bono naturalis, et inde vero naturalis: quod ille sensus eorum verborum sit, quia admodum discedit a sensu litterae qui historicus, non ita apparet; at usque talis est; angelicae enim ideae prorsus dissimiles sunt ideis humanis; [2] {1}angelicae sunt spirituales, et cum interius vadunt, sunt caelestes; humanae autem sunt naturales, et cum {2}ex historicis sunt, sunt sensuales; sed usque a Domino talis correspondentia inter spiritualia quae sunt caeli et naturalia quae sunt mundi, per Verbum facta est, ut ideae naturales vertantur in spirituales, et hoc momento; inde est conjunctio caeli cum mundo per hominem, et quidem per Verbum, proinde per Ecclesiam in qua Verbum: quod correspondentia naturalium et spiritualium sit in omnibus et singulis quae usque mente capi et percipi possunt, ex Divina Domini Misericordia, constabit ex illis quae de Maximo Homine ad finem capitum sequentium, ab experientia dicendum. @1 sunt enim angelicae$ @2 in$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church