Arcana Coelestia (Elliott) n. 9333

Previous Number Next Number See English 

9333. `Non expellam illum ab ante te in anno uno': quod significet non fugam seu remotionem illorum festinam, nempe falsorum et malorum, quae per gentes in terra Canaane significantur, constat ex significatione `expellere' quod sit fuga, qui enim in malis et falsis (o)sunt in altera vita, non expelluntur sed fugiunt a se; quod (o)etiam sit remotio, videbitur infra; et ex significatione `in anno uno' quod sit festinum, nam sequitur, `parum parum expellam illum ab ante te,' per quod significatur remotio per gradus secundum ordinem. [2] Quod `expellere' cum de malis et falsis {1} praedicatur, sit remotio, est quia falsa et mala ab homine non expelluntur sed removentur; qui non scit quomodo cum liberatione hominis a malis et falsis, seu cum remissione peccatorum se habet, credit {2} quod peccata abstergantur {3} quando dicuntur remissa; quod ita credatur, est ex sensu litterali Verbi, ubi aliquoties ita dicitur; unde perplurimorum animos insedit is error quod justi et puri sint postquam absolutionem receperunt; sed illi prorsus non sciunt quomodo cum remissione peccatorum se habet, quod nempe homo non purificetur ab illis sed detineatur ab illis a Domino quando talis est ut teneri possit in bono et vero, et quod tunc teneri possit in bono et vero quando regeneratus est, nam tunc vitam boni charitatis et veri fidei adeptus est; quicquid enim homo a prima infantia cogitat, vult, loquitur, et facit, addit se ejus vitae et facit illam; illa non possunt exterminari sed modo removeri, et cum removentur, tunc apparet homo sicut absque peccatis, quia remota sunt, videatur n. 8393, (a)8988 fin., (x)9014; secundum apparentiam quod homo bonum et verum cogitet et agat ex se, cum tamen non (c)ex se sed (c)ex Domino, dictum est in Verbo quod mundus a peccatis (x)sit, et quoque {4} justus, {5} prout apud Esaiam, (o)Si fuerint peccata vestra sicut (x)coccinea, ut nix albescent; si rubra fuerint sicut purpura, ut lana erunt, i 18;

(o)et pluries alibi.(n) [3] Quod ita sit, scire datum est ex statu animarum in altera vita; quisque secum e mundo illuc fert omnia suae vitae, hoc est, quicquid cogitaverat, voluerat, locutus est, et fecerat, immo etiam quicquid viderat et audiverat ab infantia usque ad ultimum vitae suae in mundo, adeo ut ne quidem minutulum desit {6}, n. 2474; qui in mundo vitam fidei et charitatis vixerant, ii tunc detineri a malis possunt, et teneri in bono, et sic elevari in caelum; qui autem in mundo vitam non fidei et charitatis sed vitam amoris sui et mundi egerant, ii quia non detineri a malis et teneri in bono possunt, delabuntur in infernum. Ex his patet unde est quod `expellere' cum de falsis et malis dicitur, sit remotio. In hoc versu et in sequente agitur in sensu interno de remotione illa, et ibi arcana ejus deteguntur. @1 falsis et malis$ @2 credatur 1, credat T$ @3 abstersa sint$ @4 quodque$ @5 i et$ @6 quisque illuc secum fert omnia suae vitae, hoc est, omnia quae cogitavit, voluit, loquutus est et fecit, imo quae vidit et audivit ab infantia usque ad ultimum tempus vitae in mundo, sic procita ut ne minutulum desit$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church