5398. In hoc capite et in illis quae sequuntur {1} de filiis Jacobi et Josepho, in sensu interno agitur de regeneratione naturalis quoad vera et bona Ecclesiae, quod nempe per scientifica non fiat sed per influxum a Divino. Qui hodie ab Ecclesia sunt, tam parum aliquid de regeneratione sciunt ut vix aliquid; ne quidem hoc sciunt {2} quod regeneratio perstet per totum cursum vitae illius qui regeneratur, et quod continuetur in altera vita; tum {3} quod arcana regenerationis sint tam innumerabilia {4} ut vix quoad unam myriadis partem sciri queant ab angelis, et quod illa quae sciunt angeli, sint quae faciunt intelligentiam et sapientiam eorum {5}; quod qui hodie ab Ecclesia sunt, tam parum de regeneratione sciant, est causa quia tam multa loquuntur de remissione peccatorum et de justificatione, et quia credunt quod peccata momento remittantur, et quidam quod abstergantur sicut sordes e corpore per aquas, et quod per solam fidem seu per unius momenti confidentiam justificetur homo; {6} quod (t)homines Ecclesiae ita credant, est causa quia non sciunt quid peccatum seu {7} malum, si illud {8} nossent, scirent quod peccata alicui nequaquam abstergi queant, sed quod separentur seu rejiciantur {9} ad latera ne exsurgant, quando homo in bono tenetur a Domino; tum quod hoc fieri nequeat nisi malum continue ejiciatur, et hoc per media quae indefinita numero et quoad plurem partem ineffabilia; [2] qui in altera vita secum illam opinionem traxerunt quod homo momento per fidem justificetur, et prorsus abluatur a peccatis, cum appercipiunt quod regeneratio fiat per media {10} indefinita numero et ineffabilia, stupescunt, et inscitiam suam, quam etiam insaniam vocant, quam in mundo habuerunt de momentanea remissione peccatorum et de justificatione, rident; dicitur illis quandoque quod Dominus nulli non qui desiderat ex corde, remittat peccata, sed usque non ideo separantur illi a turba diabolica cui alligati sunt per mala quae {11} sequuntur vitam quam omnem secum habent; discunt dein ab experientia quod ab infernis {12} separari sit a peccatis, et quod id {13} nequaquam fieri queat nisi per mille et mille modos soli Domino notos, et hoc continua successione, si velis credere, in aeternum; nam homo tantum malum est ut ne quidem ab uno peccato plene in aeternum liberari queat, at solum ex misericordia Domini si (c)eam receperit, a peccato detineri et in bono teneri. [3] Quomodo itaque homo novam vitam accipit et regeneratur, {14} continetur in sanctuario Verbi, hoc est, in sensu ejus interno, ob causam imprimis ut angeli ex Verbo cum legitur ab homine, in suo felici sapientiae sint, et quoque tunc in jucundo inserviendi pro mediis. In hoc capite et in sequentibus, ubi de fratribus Josephi, agitur in sensu interno supremo de glorificatione naturalis Domini, et in sensu repraesentativo de regeneratione naturalis apud hominem a Domino, hic quoad vera quae Ecclesiae ibi.
@1 i ubi$ @2 norunt$ @3 et$ @4 innumera$ @5 angelicam$ @6 i et$ @7 i quid$ @8 illa$ @9 separari seu rejici$ @10 i tam$ @11 i adhaerent et quae$ @12 illis$ @13 hoc$ @14 i hoc$