Arcana Coelestia (Elliott) n. 8513

Previous Number Next Number See English 

8513. `Quousque renuitis custodire praecepta Mea, et leges Meas?' quod significet quod non {1}secundum ordinem Divinum agerent, constat ex illis quae nunc supra n. 8512 explicata sunt. Ut sciatur quid sit secundum ordinem Divinum agere, et non secundum {2}illum agere, adhuc dicetur: omne quod fit secundum ordinem Divinum, hoc intus apertum est usque ad Dominum, et sic in se habet caelum, at omne quod non fit secundum ordinem Divinum, hoc intus est 2 clausum, et sic non in se habet caelum; ordo {3}itaque Divinus est ut Dominus influat per {4}interiora hominis {5}in exteriora ejus, ita per voluntatem hominis in ejus agere; hoc fit cum homo in bono est, hoc est, cum in affectione faciendi bonum propter bonum et non propter se; cum homo propter se id facit et non propter bonum, tunc clausa sunt interiora, et non duci potest per caelum a Domino, sed ducitur a se; amor determinat a quo ducitur, nam {6}amor suus unumquemvis ducit; qui amat se prae proximo, is se (x)ducit, qui autem amat bonum, bonum eum ducit, consequenter Dominus a Quo bonum; ex his videri potest quae differentia est vivere secundum ordinem, et 3 non vivere secundum {7}illum; quomodo vivendum ut sit secundum ordinem, docet Verbum, et doctrinale fidei ex Verbo; qui non ultra spectat quam ad externa, talia nusquam potest capere, ille non scit {8}quid internum, vix quod internum sit, et minus quod internum possit aperiri, et quod cum apertum est, in illo (t)sit caelum; intelligentes mundi imprimis in hac inscitia sunt, et qui illorum statuunt internum, de illo usque vel nullam vel fatuam habent ideam; inde est quod illi {9}parum credant, et {10}quoque quod scientias suas applicent ad confirmandum quod omnia naturae sint. @1 d propter ordinem i secundum ordinem cp n 8511$ @2 illa$ @3 enim$ @4 intima$ @5 ad$ @6 ipse amor$ @7 ordinem; vivere$ @8 quod internum sit, proinde$ @9 prae simplicibus, nihil$ @10 tunc quod omnem scientiam suam applicant$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church