Arcana Coelestia (Elliott) n. 8512

Previous Number Next Number See English 

8512. `Et dixit Jehovah ad Moschen': quod significet apparentiam Divini obscuratam, constat ex significatione `dixit Jehovah' quod involvat sequentia, hic quod non custodirent praecepta et leges, ita quod apparentia Divini apud illos obscuraretur; hoc enim fit cum non vivitur secundum {1}praecepta Divina, cum enim vivitur secundum illa, tunc vivitur secundum ordinem Divinum, nam praecepta {2}Divina sunt vera et bona quae ex ordine; et cum vivitur secundum ordinem, tunc vivitur in Domino, nam Dominus est ipse ordo; inde sequitur quod qui non vivit secundum praecepta et leges quae sunt ordinis Divini non vivat in Domino, consequenter quod tunc apud illum obscuretur Divinum. Per vivere secundum ordinem hic intelligitur duci a Domino per bonum, at per vivere nondum secundum ordinem est {3}duci per verum; et cum ducitur homo per verum, {4} Dominus non apparet; quapropter etiam tunc homo {5} vadit in tenebris, in quibus non videt {6}vera, {7}aliter cum homo ducitur per bonum, tunc {8}vadit in luce, in qua videt vera; de his videantur quae mox supra n. 8505, 8506, 8510, dicta sunt. @1 illa, sed contra illa$ @2 et leges$ @3 After verum$ @4 i tunc$ @5 i quasi$ @6 bonum IT$ @7 at$ @8 videt IT$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church