Arcana Coelestia (Elliott) n. 8747

Previous Number Next Number See English 

8747. Homo qui regeneratus est, quoad internum suum hominem in caelo est, ac ibi angelus cum angelis, inter quos etiam post mortem venit; is tunc potest vivere vitam caeli, amare Dominum, amare proximum, intelligere verum, sapere bonum, et percipere beatum inde; {2}haec sunt felicitas vitae aeternae. @1 quae$ {1} CAPUT XIX @1 i EXODI AIT$ 1. In mense tertio ad exire filios Israelis e terra Aegypti, in die hoc venerunt desertum Sinai. 2. Et profecti sunt e Rephidim, et venerunt desertum Sinai, et castrametati in deserto, et castrametatus est ibi Israel juxta montem. 3. Et Moscheh ascendit ad DEUM; et vocavit ad illum JEHOVAH e monte, dicendo, Ita dices domui Jacobi, et nuntiabis filiis Israelis. 4. Vos vidistis quod feci Aegyptiis, et tuli vos super alis aquilarum, et adduxi vos ad Me. 5. Et nunc si audiendo audiveritis vocem Meam, et custodiveritis foedus Meum, et eritis Mihi peculium {1}prae omnibus populis; quia Mihi omnis terra. @1 d ab i prae cp n. 8759 and n. 8768$ 6. Et vos eritis Mihi regnum sacerdotum, et gens sancta; haec verba quae loqueris ad filios Israelis. 7. Et venit Moscheh, et vocavit seniores populi, et posuit coram illis omnia verba illa quae praecepit (x)illi JEHOVAH. 8. Et responderunt omnis populus simul, et dixerunt, Omne quod locutus JEHOVAH faciemus; et retulit Moscheh verba populi ad JEHOVAM. 9. Et dixit JEHOVAH ad Moschen, Ecce Ego veniens ad te in densitate nubis, propterea ut audiat populus in loquendo Me tecum, et etiam in te credent {1}ad aeternum; et nuntiavit Moscheh verba populi ad JEHOVAM. @1 d in aeternum i ad aeternum cp n. 8779 and n. 8783$ 10. Et dixit JEHOVAH ad Moschen, Abi ad populum, et sanctifica illos hodie et cras, et lavent vestes suas. 11. Et erunt parati ad diem tertium, quia in die tertio descendet JEHOVAH ad oculos omnis populi {1}super montem Sinai. @1 supra IT$ 12. Et terminos ponas populo circumcirca, dicendo, Cavete vobis ascendere in montem et tangere extremitatem ejus; omnis tangens montem moriendo morietur. 13. Non {1}tangat illum manus, quia lapidando lapidabitur, aut jaculando jaculis conficietur; si bestia si vir non vivet; in trahendo jobel illi ascendent in montem. 14. Et descendit Moscheh de monte ad populum, et sanctificavit populum, et laverunt vestes suas. 15. Et dixit ad populum, Estote parati ad tres dies; ne (x)accedatis ad mulierem. 16. Et fuit in die tertio in fieri mane, et fuit voces et fulgura, et nubes gravis super monte, et vox buccinae vehemens valde, et trepidabat omnis populus qui in castris. 17. Et exire fecit Moscheh populum obviam DEO e castris, et constiterunt in inferioribus montis. 18. Et mons Sinai fumabat totus ille, propter quod descendit super illum JEHOVAH in igne, et ascendit fumus ejus sicut fumus fornacis, et tremiscebat totus mons valde. 19. Et fuit vox buccinae vadens et fortificans se valde; Moscheh (x)loquebatur et DEUS respondebat illi in voce. 20. Et descendit JEHOVAH super montem Sinai ad caput montis, et vocavit JEHOVAH Moschen ad caput montis, et ascendit Moscheh. 21. Et dixit JEHOVAH ad Moschen, Descende, obtestare populum ne forte perrumpant ad JEHOVAM ad videndum, et cadat de eo multus. 22. Et etiam sacerdotes accedentes ad JEHOVAM sanctificabunt se, ne forte rupturam faciat in illis JEHOVAH. 23. Et dixit Moscheh ad JEHOVAH, Non potest populus ascendere ad montem Sinai, quia Tu contestatus es in nos, dicendo, Terminos pone monti, et sanctifica eum. 24. Et dixit ad illum JEHOVAH, Abi, descende, et ascendas tu et Aharon tecum, et sacerdotes et populus ne perrumpant ad ascendendum ad JEHOVAM, ne forte rupturam faciat in illis. 25. Et descendit Moscheh ad populum, et dixit ad illos.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church