Arcana Coelestia (Elliott) n. 9337

Previous Number Next Number See English 

9337. `Usque dum fructificeris': quod significet secundum incrementum boni, constat ex significatione `fructificari' quod sit incrementum boni, de qua n. 43, 55, 913, 983, 2846, 2847. Quod remotio a malis et falsis fiat secundum incrementum boni, patet ab illis quae prius saepe ostensa sunt; Dominus enim per bonum influit apud hominem, et per illud disponit vera in ordinem, non autem vice versa; et quantum vera per bonum disponuntur in ordinem, tantum mala et falsa {1} removentur. (s)Homo in Verbo passim assimilatur arbori, `et tunc ejus fidei vera significantur per folia, n. 885, ac bona amoris per fractus, n. 3146, 7690; inde patet non solum quod `fructificari' sit incrementum boni sed etiam quod praecipuum hominis sit bonum, sicut praecipuum arboris est fructus; folia quidem primum enascuntur, sed propter fructum ut finem; quod finis est, hoc non solum ultimum est sed etiam primum, quoniam est in mediis unicum quod spectatur, ita omne; similiter se habet cum bono amoris respective ad vera fidei; [2] tale significatur per `ficum,' de qua apud Matthaeum, Jesus revertens in urbem esurivit, et videns ficum unam in via, venit ad eam, sed nihil invenit in ea nisi folia tantum, ideo dixit illi, Ne posthac ex te fructus nascatur in aeternum; unde arefacta est ex tempore ficus, xxi 18 [, 19]:

et apud Lucam, Ficum habebat aliquis in vinea sua plantatam; venit ergo fructum quaerens in ea sed non invenit; dixit itaque ad vinitorem, Ecce tres annos venio quaerens fructum in ficu hae, non autem invenio; exscinde illam; ut quid terram infrugiferam faciet? xiii 6, 7:

tum {3} apud eundem, Omnis arbor ex proprio fructu cognoscitur; non ex spinis colligunt ficus, neque ex rubo vindemiant uvam; bonus homo ex bono thesauro cordis sui profert bonum, (x)at pravum homo ex pravo thesauro cordis sui profert pravum. Quid Me vocatis, Domine, Domine, et non facitis quae dico? vi 44-46. ex his patet quod fructus fidei, sicut vocatur, sit primarium fidei, et quod fides absque fructu, hoc est, absque bono (m)vitae, sit modo folium, et (o)sic quod homo qui arbor, luxurians foliis absque fructu, sit ficus quae exarescit {4} et exscinditur.(n)(s) @1 falsa et mala$ @2 et ejus vera fidei, significantur per ramos et folia, bona amoris autem per fructus, n. 885$ @3 et$ @4 arescit$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church