Arcana Coelestia (Elliott) n. 9338

Previous Number Next Number See English 

9338. `Et heredites terram': quod significet dum in bono, ita regeneratus, constat ex significatione `hereditare' quod sit sicut heres accipere, de qua sequitur, et ex significatione `terrae,' hic terrae Canaanis, quod sit regnum Domini, ita caelum, de qua n. 1413, 1437, 1607, (x)1866, 3038, 3481, 3705, 3686, 4240, 4447; inde per `hereditare terram' significatur recipere sicut heres caelum; per `heredem' cum de caelo, proprie intelligitur homo qui vitam Domini habet, n. 2658, 2851, 3672, (x)7212, ita qui in bono est a Domino, {1} proinde regeneratus; quod homo cum in bono est a Domino, tunc in caelo sit, ita regeneratus, videatur n. 9274, et quae ibi citata {2}. [2] Quod id per `hereditare' cum de caelo, significetur, patet apud Matthaeum, Tunc dicet Rex iis qui ea dextris, Venite, benedicti Patris Mei, ut hereditatem possidete paratum vobis regnum e fundatione mundi; quia esurivi et dedistis Mihi quod ederem, sitivi et potastis Me: in quantum (x)fecistis uni ex his fratribus Meis minimis, Mihi fecistis, xxv 34, 35, 40;

hic `(o)ut hereditatem possidere regnum Domini seu caelum' dicitur de illis qui in bono sunt; ipsa bona charitatis in suo ordine etiam recensentur; et tandem dicitur `quantum fecistis uni ex his fratribus Meis minimis, Mihi fecistis'; `fratres Domini' dicuntur qui in bono, n. 6756, ita quoque qui bonum faciunt, quia bonum est Dominus apud hominem; (m)ideo dicitur, `quantum fecistis uni ex his fratribus,' non autem uni ex fratribus: (n) [3] in Apocalypsi, Qui vicerit hereditario accipiet omnia, et ero illi Deus, et ille erit Mihi filius, xxi 7;

ibi de illis qui vincunt {3}, dicitur quod `hereditario accipient {4} omnia,' et dicuntur `filii' quia heredes {5}; `vincere' est ex bono et vero pugnare, nam per bonum vincitur malum, et per verum falsum: [4] apud Davidem, Deus salvabit Zionem, et aedificabit civitates Jehudae, et habitabunt ibi, et possidebunt hereditario eam, et semen servorum Ipsius hereditabunt eam, et amantes nomen Ipsius habitabunt in ea, Ps. lxix 36, 37 [A.V. 35, 36];

ibi `possidere hereditario' praedicatur de illis qui in bono caelesti sunt, et `hereditare' de illis qui in bono spirituali; bonum caeleste est bonum amoris in Dominum, et bonum spirituale est bonum charitatis erga proximum, n. 9277: {6} apud Esaiam, Confidens in Me hereditabit terram, et possidebit hereditario montem sanctitatis Meae, lvii 13. [5] Ex his patet quid significatur {7} per quod terra Canaan distributa sit in (x)duodecim hereditates pro duodecim tribubus Israelis, Jos. xiv-xix, et {8} apud Ezechielem xlvii 13-fin., (o)tum xlviii; {9} per `terram' enim `Canaanem' significatum est regnum Domini seu caelum, n. 1413, 1437, 1607, (x)1866, 3038, 3481, 3705, 3686, 4240, 4447 {10}, per `duodecim tribus' significata sunt omnia bona et vera in `communi et in particulari', n. 3858, 3862, 3926, 3939, 4060, 6335, 6337, 6397, 6640; sic per `duodecim hereditates' significatum est caelum cum omnibus caelis (c)et societatibus ibi distinctis quoad bona amoris et inde vera fidei, n. 7836, 7891, 7996, ita in sensu abstracto ipsa bona quae a Domino, proinde quae sunt Dominus in caelo; [6] caelum enim non est nisi quam Divinum Verum procedens a Divino Bono Domini {11}; angeli ibi sunt recipientes veri in bono {12}, et quantum hoc recipiunt, tantum faciunt caelum; et quod arcanum est, Dominus non habitat apud angelum nisi in Suo apud illum, similiter apud hominem, Divinum enim erit in Divino, non in proprio alicujus; hoc intelligitur per Domini verba de unione Sui cum illis qui in bono amoris sunt, apud Johannem, In illa die cognoscetis vos quod Ego in Patre, et vos in Me, et Ego in vobis: qui amat Me verbum Meum servat, et ad illum veniemus, et mansionem apud illum faciemus, xiv 20, 23:

et alibi apud eundem, Ego gloriam quam dedisti Mihi dedi illis, ut sint unum sicut Nos unum sumus, ut amor quo amasti Me in illis sit, et Ego in illis, xvii 22, 26. @1 Before n. 2658$ @2 regeneratus sit quando in bono est, videatur n. [no references given]$ @3 illo qui vincit$ @4 accipiet$ @5 et quia haeres dicitur filius$ @6 i similiter$ @7 significatum est$ @8 similiter$ @9 i ibi IT, but possibly ibid. intended$ @10 de quo saepius supra$ @11 complexu$ @12 in quo bonum procedens a Domino$ @13 in quo bonum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church