3616. `Et mittam et accipiam te exinde': quod significet tunc finem, constat ex illis quae praecedunt et quae sequuntur; finis enim qui hic significatur per `mittere et accipere te exinde,' est cum verum cum bono concordat, et sic verum subordinatum bono inservit; hic finis, post exactam commorationem Jacobi apud Labanem, repraesentatur per `Esavum,' Cum {1}cucurrit obviam Jacobo, et amplexus {2}eum, et cecidit super collum ejus, et osculatus {2}eum, et fleverunt, Gen. xxxiii 4;
cum enim finis, seu conjunctio, {3}tunc rationalis bonum influit immediate in bonum naturalis, et per hoc in verum ejus, et quoque mediate per rationalis verum in verum naturalis, et per hoc in bonum ibi, n. 3573 inde patet cur dictum a Rebecca per quam repraesentatur {4}rationalis veram, ad Jacobum per quem repraesentatur naturalis verum, `mittam et accipiam te exinde.' @1 accurrit$ @2 i est$ @3 i quae dicta$ @4 Naturalis I$