3617. `Quare orbabor etiam ambobus vobis die uno?': quod significet quod aliter non conjunctio, constat ex eo quod si illa non fierent quae in sequentibus in sensu interno repraesentantur per Jacobum apud Labanem, non potuisset verum conjungi bono, ita non bonum unire vero in naturali, {1}proinde rationale orbaretur utroque; nam absque veri conjunctione cum bono, et boni unitione cum vero in naturali, non aliqua regeneratio, de qua in sensu respectivo in hoc capite actum est: hoc {2}etiam est clausula praecedentium. @1 ita$ @2 enim$