Arcana Coelestia (Elliott) n. 3618

Previous Number Next Number See English 

3618. Vers. 46. Et dixit Rebecca ad Jishakum, Fastidio vitam meam pro filiabus Heth; si accipit Jacob mulierem e filiabus Heth, sicut illae e filiabus terrae, quare mihi vitae? `Dixit Rebecca ad Jishakum' significat Domini perceptionem ex Divino Vero: `fastidio vitam meam pro filiabus Heth' significat adjunctionem veri naturalis aliunde: `si accipit Jacob mulierem e filiabus Heth' significat quod non verum naturale illis associaretur: `sicut illae filiabus terrae' significat quia non ex illa humo: `quare mihi vitae?' significat quod sic non conjunctio.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church