Arcana Coelestia (Elliott) n. 3619

Previous Number Next Number See English 

3619. `Dixit Rebecca ad Jishakum': quod significet Domini perceptionem ex Divino Vero, constat a significatione `dicere' quod sit percipere; a repraesentatione `Rebeccae' quod sit Divinum Verum Divini Rationalis Domini; et ex repraesentatione `Jishaki' quod sit Divinum Bonum ibi, de quibus prius; et quia Divinum Bonum est Ipsum Esse, et Divinum Verum est Vita inde, ideo Dominus ex Divino Bono principaliter est Dominus, {1}idcirco dicitur Domini perceptio ex Divino Vero. Perceptio ex Divino Vero Rationalis, est ex intellectuali, at perceptio ex Divino Bono est ex voluntario; sed perceptio ex intellectuali non est intellectualis sed est voluntarii influentis, nam intellectuale non aliud est quam voluntarium in forma; tale est intellectuale quando est conjunctum voluntario, at antequam conjunctum ita est, apparet intellectuale per se esse, et voluntarium per se, tametsi non est nisi quam (t)quod externum separet se ab interno, nam cum intellectuale intus aliquid voluit {2}et cogitat, est finis e voluntario qui facit vitam ejus, et regit cogitativum ibi; quod intellectuale a fine vitam habeat, est quia finis apud hominem est ejus vita, videatur n. 1909, 3570; inde aliquatenus constare potest quid in sensu repraesentativo sit alicujus perceptio a vero, et in sensu supremo Domini Perceptio ex Divino Vero. @1 ideo$ @2 seu$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church