Arcana Coelestia (Elliott) n. 880

Previous Number Next Number See English 

880. Quod 'exspectavit adhuc septem dies' significet principium secundi status regenerationis, constare exinde potest quod per hoc, tempus quod intercedit inter primum statum (de quo in vers. mox praec. 8 et 9) {1}, et hunc secundum (de quo hic in vers. 10 et 11), describatur; tempus illud quod intercedit, ut historice connexa sint, exprimitur per quod 'exspectaverit.' Quomodo secundus status regenerationis se habet, constare aliquantum potest ab illis quae dicta et ostensa sunt de primo statu, qui fuit quod nondum potuerint vera fidei radicem figere, ex eo quod falsitates impedirent; tunc primum vera fidei radicantur quando homo incipit agnoscere et credere; prius nondum radicata sunt; quae homo audit ex Verbo et memoria tenet, non est nisi inseminatio: sed radicatio nusquam incipit nisi cum homo bonum charitatis accipit et recipit; omne verum fidei radicatur a bono fidei, hoc est, a bono charitatis; se habet hoc sicut semen quod injicitur terrae; tempore quando adhuc hiems est, seu quando terra friget, tunc ibi quidem jacet, sed non radicem agit; ut primum vero calor solis, quod fit tempore primi veris, terram calefacit, tunc incipit semen radicem in se primum agere, et dein emittere in terram: similiter se habet cum semine spirituali quod implantatur; hoc nusquam radicatur antequam bonum charitatis quasi calefacit illud, tunc primum in se radicem agit quam dein producit. [2] Sunt tria apud hominem quae concurrunt et se uniunt, nempe naturale, spirituale, et caeleste; naturale ejus nusquam aliquam vitam accipit, nisi a spirituali, et spirituale nusquam nisi a caelesti, et caeleste a solo Domino, qui est ipsa Vita: sed ut adhuc plenior ejus idea capiatur, est naturale, receptaculum quod recipit, seu vas cui infunditur spirituale; et spirituale est receptaculum quod recipit, seu vas cui infunditur caeleste; ita per caelestia vita a Domino; talis est influxus. Caeleste est omne bonum fidei, apud hominem spiritualem est bonum charitatis; spirituale est verum, quod nusquam fit verum fidei nisi in illo sit bonum fidei, seu bonum charitatis, in quo est ipsa vita ex Domino: ut adhuc manifestius sciatur quomodo se habet, naturale hominis est quod faciat opus charitatis, hoc vel manu vel ore, sic per organa corporis; sed hoc in se est mortuum, non vivit nisi a spirituali quod in opere, et non vivit spirituale nisi a caelesti quod a Domino; inde dicitur opus bonum, nam nihil bonum nisi a Domino; [3] quia ita se res habet, unicuique constare potest quod in omni opere charitatis ipsum opus sit nihil nisi materiale quoddam, sed quod sit animatum, hoc habeat a vero fidei quod in opere; et porro quod verum fidei nec sit aliquid nisi inanimatum quoddam, sed quod sit vivum, hoc habeat a bono fidei; et quod bonum fidei non sit vivum nisi a solo Domino, Qui est ipsum Bonum et ipsa Vita: inde patet cur caelestes angeli non audire velint de fide, minus de opere, videatur n. 202, quia tam fidem quam opus derivant ex amore, et faciunt fidem ex amore, ipsumque opus fidei ex amore, sic ut iis evanescat tam opus quam fides, et remaneat solum amor et bonum inde, quorum in amore est Dominus: angeli illi quia tam caelestes ideas habent, distincti sunt ab angelis qui spirituales vocantur; ipsaque eorum cogitatio et loquela inde est multo incomprehensibilior cogitatione et loquela angelorum spiritualium. @1 Parentheses inserted.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church