121. Quod fides separata ab amore seu charitate, sit sicut lux hiemis, in qua omnia telluris torpent, et nihil messis, fructus, et floris producitur; at quod fides cum amore seu charitate sit sicut lux veris et aestatis, in qua omnia florent et producuntur (n. 2231, 3146, 3412, 3413). Quod lux hiemalis, quae est fidei separatae a charitate, vertatur in densas tenebras, cum influit lux e caelo; et quod illi qui in ea fide sunt, tunc in caecitatem et stupiditatem veniant (n. 3412, 3413). Quod qui fidem a charitate separant doctrina et vita, in tenebris sint, ita in ignorantia veri, et in falsis, nam haec sunt tenebrae (n. 9186). Quod se conjiciant in falsa et inde mala (a. 3325, 8094). Errores et falsa, in quae se conjiciunt (n. 4721, 4730, 4776, 4783, 4925, 7779, 8313, 8765, 9224). Quod Verbum illis sit occlusum (n. 3773, 4783, 8780). Quod non videant et attendant ad omnia illa quae Dominus toties locutus est de amore et charitate, deque eorum fructibus seu bonis actu (de quibus, n. 1017, 3416). Quod nec sciant quid bonum, ita nec quid caelestis amor, et quid charitas (a. 2507(? 2517), 3603, 4136, 9995). Quod fides separata a charitate sit nulla fides (n. 654, 724, 1162, 1176, 2049, 2116, 2340(? 2343), 2349, 2419(? 2417, 3419), 3849, 3868, 6348, 7039, 7842(? 7342), 9782(? 9783)). Quod talis fides in altera vita pereat (n. 2228, 5820). Quum pro principio ponitur sola fides, quod vera contaminentur falso principii (n. 2433(? 2435)). Quod nec persuaderi se patiantur, quia contra principium (n. 2385). Quod doctrinalia de sola fide destruant charitatem (n. 6353, 8094). Quod illi qui fidem separant a charitate, repraesentati sint per Cainum, per Chamum, per Reubenem, per Aegyptiorum primogenitos, et per Philisthaeos (a. 3325, 7097, 7317, 8093). Qui solam fidem salvificam faciunt, quod vitam mali excusent; et quod illis qui in vita mali sunt, sit nulla fides quia non charitas (a. 3865, 7766, 7778, 7790, 7950, 8094). Quod illi intus in falsis sui mali sint, tametsi hoc non sciunt (n 7790, 7950). Quod ideo illis non possit conjungi bonum (n. 8981, 8983). Quod etiam in altera vita sint contra bonum, et contra illos qui in bono sunt (n. 7097, 7127, 7317, 7502, 7945(? 7545), 8096, 8313). Quod simplices corde, et usque sapientes, sciant quid bonum vitae, ita quid charitas, et non quid fides separata (n. 4741, 4754). Quod omnia ecclesiae se referant ad bonum et verum, ita ad charitatem et fidem (n. 7752-7754). Quod non prius ecclesia sit apud hominem quam cum vera implantata sunt vitae, et sic facta bonum charitatis (n. 3310). Quod charitas faciat ecclesiam, et non fides separata a charitate (n. 809, 916, 1798, 1799, 1894(? 1834), 1844). Quod internum ecclesiae sit charitas (n. 1899(? 1799), 7755). Inde quod non ecclesia sit ubi non charitas (n. 4766, 5826). Quod una ecclesia foret si spectarentur omnes ex charitate, tametsi quoad doctrinalia fidei, et quoad cultus ritualia, differrent (n. 1286(? 1285), 1316, 1798, 1799, 1834, 1844, 2385, 2982, 3267, 3451). Quantum boni in ecclesia, si charitas spectaretur primo loco, et fides secundo (n. 6269, 6272). Quod omnis ecclesia incipiat a charitate, sed quod temporis successu deflectat ad fidem, et tandem ad solam fidem (n. 1834, 1835, 2231, 4683, 8094). Quod nulla fides ultimo tempore ecclesiae sit, quia nulla charitas (n. 1843). Quod cultus Domini consistat in vita charitatis (n. 8254, 8256). Quod quale cultus sit secundum quale charitatis (n. 2190). Quod externae ecclesiae homines internum habeant, si sint in charitate (n. 1100, 1102, 1151, 1153). Quod doctrina in antiquis ecclesiis fuerit doctrina vitae, quae est doctrina charitatis, et non doctrina fidei separatae (n. 2385, 2417, 3419, 3420, 4844, 6628, 7259-7262). Quod Dominus inseminet et implantet verum bono charitatis, cum regenerat hominem (n. 2663(? 2063), 2189, 3310). Quod aliter semen, quod est verum fidei, non radicem agere possit (n.880). Quod bona et vera dein crescant secundum charitatis receptae quale et quantum (n. 1016). Quod lumen regenerati non sit ex fide, sed ex charitate per fidem (n. 854). Quod vera fidei, cum regeneratur homo, intrent cum jucundo affectionis, quia amat facere illa, et quod reproducantur cum eadem affectione, qua cohaerent (n. 2484, 2487, 3040, 3066, 3074, 3336, 4018, 5893). Quod qui in amore in Dominum, et in charitate erga proximum, vivunt, nihil perdant in aeternum, quia conjuncti Domino; aliter qui in fide separata (n. 7506, 7507). Quod homo talis maneat qualis ejus vita charitatis, non qualis ejus fides separata (n. 8256). Qui in charitate vixerunt, quod eorum omnes status jucundi redeant in altera vita, ac immensum augeantur (n. 823). Quod beatitudo caelestis influat a Domino in charitatem, quia in ipsam vitam hominis, et non in fidem absque charitate (n. 2363). Quod in caelo spectentur omnes ex charitate, et nullus ex fide separata (n. 1258, 1394). Quod etiam omnes in caelis consocientur secundum amores (n. 7085). Quod nemo in caelum admittatur per cogitare, sed per velle bonum (n. 2401, 3459). Nisi facere bonum sit conjunctum cum velle bonum et cum cogitare bonum, quod nulla salvatio, nec conjunctio hominis interni cum externo (n. 3987). Quod Dominus, et quod fides in Ipsum, non ab aliis recipiatur in altera vita, quam ab illis qui in charitate sunt (n. 2340(? 2343)). Quod bonum in perpetuo desiderio et inde conatu sit se conjungendi cum veris, ita charitas cum fide (n. 9206, 9207, 9495). Quod bonum charitatis agnoscat suum verum fidei, ac verum fidei suum bonum charitatis (n. 2429, 3101, 3102, 3161, 3179, 3180, 4358, 5407(? 5807), 5835, 9637). Quod inde conjunctio veri fidei et boni charitatis (de qua, n. 3834, 4096, 4097, 4301, 4345, 4353, 4364, 4368, 5365, 7623-7627, 7752-7762, 8530, 9258, 10555). Quod conjunctio illorum sit instar conjugii (n. 1094(? 1904_, 2173, 2053(? 2508). Quod lex conjugii sit quod duo unum sint, secundum Verbum Domini (n. 10130, 10168, 10169). Ita fides et charitas (n. 1094, 2173, 2503). Quod ideo fides quae fides quoad essentiam suam sit charitas (n. 2228, 2839, 3180, 9783). Quod sicut bonum est esse rei, ac verum existere inde ita {1}charitas sit esse ecclesiae, ac fides existere inde (n. 3049, 3180, 4574, 5002, 9144(? 9145)). Quod verum fidei vivat ex bono charitatis, ita quod vita secundum vera fidei sit charitas (n. 1589, 1947, 2579(? 2571), 4070, 4096, 4097, 4736, 4757, 4884, 5147, 5928, 9154, 9667, 9841, 10729). Quod fides non dari queat nisi in charitate; si non in charitate quod in fide non sit bonum (n. 2261, 4368). Quod fides non vivat apud hominem, cum modo scit et cogitat illa quae fidei sunt, sed cum vult illa et ex velle facit illa (n. 9224). Quod nulla salvatio sit per fidem, sed per vitam secundum vera fidei, quae vita est charitas (n. 379, 389, 2228, 4663, 4721). Quod salventur qui ex doctrina ecclesiae cogitant quod sola fides salvet, si justum faciunt propter justum, et bonum propter bonum, nam sic usque in charitate sunt (n. 2442, 3242, 3459, 3463, 7506, 7507). Si solum fides cogitativa salvaret, quod omnes salvarentur (n. 2364(? 2361), 10659). Quod charitas faciat caelum apud hominem, et non fides absque illa (n. 3513, 3584, 3815, 9832, 10714, 10715, 10721, 10724). Quod spectentur omnes ex charitate in caelo, et non ex fide (n. 1258, 1394, 2364(? 2361), 4802). Quod conjunctio Domini cum homine non sit per fidem, sed per vitam secundum vera quae fidei sunt (n. 9380, 10143, 10153, 10310, 10578, 10645, 10648). Quod Dominus sit arbor vitae, bona charitatis fructus, et fides folia (n. 3427, 9337). Quod fides sit "luminare minus," et amor "luminare majus" (n. 30-38). Quod angeli ex regno caelesti Domini non sciant quid fides, usque adeo ut ne quidem nominent illam; at quod angeli ex regno spirituali Domini loquantur de fide, quia ratiocinantur de veris (n. 202, 203, 337, 2215(? 2715), 3246, 4448, 9166, 10786). Quod angeli in regno caelesti Domini dicant modo, Ita ita, vel Non non; at quod angeli e regno spirituali Domini ratiocinentur num ita sit vel non ita, quando sermo est de veris spiritualibus, quae sunt fidei (n. 2715, 3246, 4448, 9166, 10786, ubi explicantur Domini verba, "Esto sermo vester, Ita ita, Non non; quod ultra haec est ex malo est" (Matth. v. 37):) quod angeli caelestes tales sint, est quia vera fidei statim in vitam immittunt, et non sicut angeli spirituales prius in memoriam; et quod angeli caelestes inde in perceptione omnium quae fidei sint (n. 202, 585, 597, 607, 784, 1121, 1387, 1398, 1442, 1919, 5113, 5897, 6367, 7680, 7877, 8521, 8780, 9935(? 9936), 9995, 10124). Quod fiducia seu confidentia, quae in eminenti sensu vocatur fides salvans, non detur nisi quam apud illos qui in bono sunt quoad vitam, ita apud illos qui in charitate (n. 2982, 4352, 4683, 4689, 7762, 8240, 9239-9245). Quod pauci sciant quid confidentia illa (n. 3868, 4352). Quae differentia est inter credere illa quae a Deo, et credere in Deum (n. 9239, 9243). Quod aliud sit scire, aliud agnoscere, et aliud fidem habere (n. 896, 4319, 5664(1/2)). Quod sint scientifica fidei, rationalia fidei, et spiritualia fidei (n. 2504, 8076(? 8078)). Quod primum sit agnitio Domini (n. 10083). Quod omne id sit bonum, quod influit a Domino apud hominem (n.1614, 2016, 2751, 2882, 2883, 2891, 2892, 2904, 6193, 7643, 9128). Quod detur fides persuasiva, quae usque non est fides (n. 2340(? 2343), 2682, 2689, 3417(? 3427), 3865, 8148). Quod ex variis ratiociniis appareat sicut fides sit prior charitate, sed quod sit fallacia (n. 3324). Quod ex solo lumine rationis sciri possit quod bonum sit primo loco, ita charitas, et verum secundo, ita fides (n. 6273). Quod bonum, ita charitas, sit actualiter primo loco, seu primum ecclesiae, ac verum, ita fides, secundo loco, seu secundum ecclesiae, tametsi aliter apparet (n. 3324, 3325, 3330, 3336, 3494, 3589(? 3539), 3548, 3556, 3570, 3576, 3603, 3701, 3995, 4337, 4610(? 4601), 4925, 4926, 4928, 4930, 5351, 6256, 6269, 6272, 6273, 8042, 8080, 10110). Quod apud antiquos etiam disceptatum fuerit de primo seu primogenito ecclesiae, num sit fides vel num charitas (n. 367, 2435, 3324). -1 charitas pro "quod charitas"