Arcana Coelestia (Elliott) n. 10724

Previous Number Next Number See English 

10724. Illi apud quos amor sui et amor mundi regnant non sciunt quid caelum et quid felicitas caeli, et incredibile illis apparet quod felicitas in aliis amoribus quam in illis detur; cum tamen tantum intrat felicitas caeli, quantum illi amores ut fines removentur; felicitas quae illis remotis succedit est tanta ut excedat omnem captum hominis.

CAPUT XXXV

1. Et congregavit Moscheh omnem coetum filiorum Israelis, et dixit ad illos, Haec verba quae praecepit JEHOVAH ad faciendum ea. 2. Sex diebus fiet opus, et in die septimo erit vobis sanctitas, sabbatum sabbati JEHOVAE; omnis faciens in illo opus morietur. 3. Non accendetis ignem in omnibus habitationibus vestris die sabbati. 4. Et dixit Moscheh ad omnem coetum filiorum Israelis, dicendo, Hoc verbum (quod) praecepit Jehovah dicendo, 5. Sumite a cum vobis oblationem JEHOVAE, omnis spontaneus corde suo adducet oblationem JEHOVAE, aurum et argentum et aes, 6. Et hyacinthinum, et purpuram, et coccineum dibaphum, et byssum, et capras, 7. Et pelles arietum rubrorum, et pelles melium, et ligna schittim, 8. Et oleum luminari, et aromata oleo unctionis, et suffimento aromatum, 9. Et lapides schoham, et lapides impletionum ephodi et pectorali. 10. Et omnis sapiens corde in vobis veniant et faciant omnia quae praecepit JEHOVAH:

11. Habitaculum, tentorium ejus, et tegumentum ejus, ansulas ejus, et asseres ejus, vectes ejus, columnas ejus, et bases ejus, 12. Arcam et vectes ejus, propitiatorium, et velum tegumenti, 13. Mensam et vectes ejus, et omnia vasa ejus, et panem facierum, 14. Et candelabrum luminaris et vasa ejus, et lucernas ejus, et oleum luminaris, 15. Et altare suffimenti et vectes ejus, et oleum unctionis, et suffimentum aromatum, et tegumentum ostii ostio habitaculi, 16. Altare holocausti et cribrum aeris quod ei, vectes ejus, et omnia vasa ejus, labrum et basin ejus, 17. Tapetes atrii, columnas ejus, et bases ejus, et tegumentum portae atrii, 18. Paxillos habitaculi, et paxillos atrii, et funes eorum, 19. Vestes ministerii ad ministrandum in sancto, vestes sanctitatis Aharoni sacerdoti, et vestes filiorum ejus ad fungendum sacerdotio. 20. Et exiverunt omnis coetus filiorum Israelis a coram Mosche. 21. Et venerunt, omnis vir quem impulit cor ejus, et omnis quem sponte movit spiritus ejus illum, adduxerunt oblationem JEHOVAE ad opus tentorii conventus, et ad omne ministerium ejus, et ad vestes sanctitatis. 22. Et venerunt viri cum feminis, omnis spontaneus corde adduxerunt fibulam, et inaurem, et annulum, et cingulum, omne vas auri, et omnis vir qui agitavit agitationem auri JEHOVAE. 23. Et omnis vir cum quo inventum est hyacinthinum et purpura et coccineum dibaphum, et byssus, et caprae, et pelles arietum rubrorum, et pelles melium, adduxerunt. 24. Omnis tollens oblationem argenti et aeris, adduxerunt oblationem Jehovae; et omnis cum quo inventum, ligna schittim omni operi ministerii, adduxerunt. 25. Et omnis mulier sapiens corde manibus suis neverunt, et adduxerunt netum, hyacinthinum et purpuram, coccineum dibaphum et byssum. 26. Et omnes mulieres quas impulit cor earum in sapientia, neverunt capras. 27. Et principes adduxerunt lapides schoham et lapides impletionum ephodo et pectorali. 28. Et aroma, et oleum luminari et oleo unctionis et suffimento aromatum. 29. Omnis vir et mulier, quos sponte movit cor eorum ad adducendum omni operi, quod praeceperat JEHOVAH ad faciendum manu Moschis, adduxerunt filii Israelis spontaneum JEHOVAE. 30. Et dixit Moscheh ad filios Israelis, Videte, vocavit JEHOVAH nomine Bezaleelem filium Uri filii Churi tribui Jehudae. 31. Et implevit eum spiritu DEI in sapientia, in intelligentia, et in scientia, et in omni Opere, 32. Et ad excogitandum excogitationes ad faciendum in auro, et in argento, et in aere, 33. Et in sculptura lapidis ad implendum, et in sculptura ligni ad faciendum in omni opere excogitationis, 34. Et ad docendum dedit in cor ejus, illum et Aholiabum filium Achisamachi tribui Dan. 35. Implevit illos sapientia cordis ad faciendum omne opus artificis, et excogitatoris, et acupictoris, in hyacinthino, et in purpura, in coccineo dibapho, et in byssino, et textoris, facientium omne opus, et excogitantium excogitationes.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church