654. Hoc nunc est quod notum est in Ecclesiis hodie, quod fides per auditionem; sed fides nusquam est cognitio illorum quae sunt fidei, seu cognitio credendorum; hoc solum est scientia; sed est agnitio; sed agnitio nusquam apud aliquem dari potest nisi principale fidei apud illum sit, quod est charitas, hoc est, amor erga proximum, et misericordia; quando charitas est, tunc est agnitio, aut tunc est fides; qui aliter capit, tam longe abest a cognitione fidei, quantum abest vel distat terra a caelo: cum charitas adest quae est bonitas fidei, tunc adest agnitio quae est veritas fidei: quare homo dum secundum scientifica, rationalia et intellectualia regeneratur, est ob finem ut praeparetur humus, seu mens ejus, ad recipiendum charitatem, ex qua seu ex cujus vita dein cogitet et agat; tunc reformatus seu regeneratus est, non prius.