Arcana Coelestia (Elliott) n. 724

Previous Number Next Number See English 

724. Similiter, quod 'septena' significent sancta; sed hic sancta vera, quae sancta sunt ex eo quod veniant ex bonis; nusquam aliquod veram sanctum est nisi veniat ex bono; homo potest multa vera ex Verbo, et sic ex memoria, loqui, sed nisi amor sit, seu charitas, quae producit, nusquam de illis praedicari sanctum potest; si vero amor et charitas, tunc agnoscit et credit, ita ex corde; similiter ac fides', de qua tam multi loquuntur quod sola salvet, nisi amor sit, seu charitas, ex qua fides, nusquam est fides; amor et charitas est quae sanctificat fidem; Dominus est in amore et charitate, non autem in fide separata, sed in fide separata est ipse homo, in quo nihil nisi spurcum; nam cum fides separata est ab amore, est vel suae laudis vel sui lucri causa, quae in corde ex qua loquitur: hoc unusquisque ex propria experientia scire potest, qui alicui dicit quod amet eum, quod praeferat aliis, quod agnoscat pro optimate prae aliis, et similia, et tamen aliter corde cogitat; is non nisi quam ore hoc facit et corde negat, quandoque etiam subsannat: ita quoque se habet cum fide, quod notissimum mihi per plures experientias factum est: qui in vita corporis Dominum et fidem praedicarunt cum tali eloquio, et simul ficta devotione, ut obstupuerint auditores, et non ex corde, ex iis in altera vita sunt qui maxime Dominum odio habent et fideles persequuntur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church