Arcana Coelestia (Elliott) n. 4754

Previous Number Next Number See English 

4754. `Quia frater noster, caro nostra is': quod significet quia acceptum quod ex illis, constat ex significatione `fratris' quod sit consanguineum ex bono, de qua n. 3815; et ex significatione `carnis' quod sit proprium in utroque sensu, de qua n. 3813; ita quod acceptum, quia ab illis qui ab Ecclesia, et quod acceptum his, quia ab illis qui in simplici bono; Jishmaelitae enim repraesentant illos qui in simplici bono (o)sunt, et `fratres Josephi' repraesentant Ecclesiam quae in fide separata a charitate; qui in simplici bono sunt, agnoscunt quod Humanum Domini Divinum sit, tum quoque quod charitatis opera facienda sint ut salvetur homo; hoc sciunt illi qui a fide separata, quapropter non acriter instant coram omnibus, et vix aliquid coram illis qui in simplici bono sunt, ex causa praecipue quia contra communem sensum non ausint, et quia sic derogarent sibi dignitatem et lucrum, dicerent enim qui in simplici bono sunt, de illis si talia negarent, quod fatui essent, sciunt enim quid amor et quid amoris opera at quid fides ab illis separata, non sciunt; argumentationes pro fide contra opera, et de distinctione inter Humanum et Divinum Domini, vocarent sophismata quae non capiunt; quapropter ut accepti sint, (c)et quia acceptum {1} quod ab illis, libenter concedunt, nam si illa {2} vera exstinguerentur, illis nihil proficuum et nihil altitudinis esset, n. 4751. @1 i est$ @2 i Divina$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church