Arcana Coelestia (Elliott) n. 9995

Previous Number Next Number See English 

9995. `Simila triticorum facies ea': quod significet verum quod ex Divino Bono, ex quo illa, constat ex significatione `similae' seu similaginis, quod sit verum, de qua sequitur, et ex significatione `triticorum' quod sint bonum amoris, de qua n. 3941, ita in supremo sensu Divinum Bonum, et ex significatione `facere illa' quod sit quod bona illa caelestia, quae significantur per panem, placentas, et lagana azymorum, sint ex illo vero. Cum his ita se habet: omnia vera et bona quae in caelis {1} sunt, ex Divino Vero procedente ex Divino Bono Domini sunt; Divinum id Verum receptum ab angelis in regno caelesti vocatur bonum caeleste, at in regno spirituali receptum ab angelis ibi vocatur bonum spirituale, nam utcumque Divinum Verum procedens a Divino Bono Domini vocatur Verum, usque tamen est bonum; causa quod dicatur Verum, est quia illud in caelis apparet, coram visu angelorum externo ibi, ut lux, nam {2} lux ibi est (d)Divinum Verum; sed calor in luce illa {3}, qui est bonum amoris, facit ut sit bonum; similiter se habet apud hominem: verum fidei cum procedit a bono charitatis, quod fit cum homo regeneratus est, tunc verum apparet ut {4} bonum, (o)quod etiam inde vocatur bonum spirituale, nam esse veri est bonum, ac verum est forma boni; [2] (s)inde constare potest cur homo tam aegre distinguere potest inter cogitare et velle, dicit enim cum aliquid vult quod id cogitet, et saepe cum aliquid cogitat quod id velit, cum tamen distincta sunt sicut verum et bonum, nam esse cogitationis est voluntas, et forma voluntatis est cogitatio, sicut esse veri est bonum, et forma boni est verum, ut mox dictum est; quia homo tam aegre distinguit inter bina illa, ideo nec scit quid est esse vitae suae, et quod bonum id sit, et quod non verum nisi quantum ex bono existit; bonum pertinet ad voluntatem, et voluntas est id quod homo amat, quare verum non fit esse vitae hominis, priusquam id amat, et cum homo id amat, id facit; verum autem pertinet ad intellectum, cujus est cogitare, et cum cogitat id, loqui potest de eo, ac intelligere et cogitare verum absque velle et facere id datur, sed cum est absque velle, tunc non est appropriatum vitae hominis, quia in se non habet esse vitae ejus; quia tale ignorat homo, ideo tribuit fidei omne salutis, et vix aliquid charitati, cum tamen fides suum esse vitae habet a charitate, sicut verum a bono. [3] Praeterea omne bonum apud hominem formatur per verum, influit enim bonum per viam internam a Domino, ac intrat verum per viam externam, et conjugium ineunt in interno homine, sed aliter apud hominem et angelum spiritualem, et aliter apud hominem et angelum caelestem; apud hominem et angelum spiritualem fit conjugium in parte intellectuali, at {5} in homine et {6} angelo caelesti in parte voluntaria; via externa per quam verum intrat (x)est per auditum et visum in intellectum, via autem interna per quam bonum influit a Domino est per intimum ejus in voluntatem, de qua re videantur quae in locis citatis n. 9596 ostensa sunt; ex his patet quod bona caelestia, quae per panem, placentas, et lagana azymorum significantur, existant per Divinum Verum (o)procedens ex Divino Bono (o)Domini, et quod hoc intelligatur per quod `ex simila triticorum facies illa.' Quia ita est, ideo omnes minhae, quae vario modo conficiebantur, ex similagine mixta oleo fiebant {7}, videatur Lev. ii (o)1-fin., vi 13-16 [A. V. 20-23]; Num. vii 13 seq., xv 2-15, xxviii 11-15. [4] Quod `simila' seu similago, ut et farina, sit verum quod ex bono, constat a sequentibus his locis: apud Ezechielem, Similam, mel, et oleum comedisti, unde pulchra facta es valde, xvi 13;

dicuntur illa de Hierosolyma, per quam ibi intelligitur Antiqua Ecclesia; `simila' est verum (c)ex bono illius Ecclesiae, `mel' est jucundum illius {8}, `oleum' est bonum (o)amoris, et `comedere' est appropriare {9}; quare dicitur `pulchra facta,' nam pulchritudo spiritualis ex veris et bonis {8} est: [5] apud Hoscheam, Seges stans non illi, germen non faciet farinam, forte faciet, alieni deglutient eam, viii 7;

`seges stans' est verum fidei ex bono in conceptione, n. 9146, `germen non faciet farinam' est sterilitas, quia non verum ex bono, `alieni qui deglutient' sunt falsa ex malo quae consument: [6] in Libro 1 Regum, Dixit mulier Sidonis in Zorpa ad Eliam, quod non sit sibi (o)ex quo placenta, nisi plenitudo volae farinae in cado, et parum olei in lenticula: dixit Elias quod faceret sibi placentam priore loco, ei cadus farinae non consumetur, (c)ac lenticula olei non deficiet: quod quoque factum est, xvii 12-15;

per `farinam' ibi significatur verum Ecclesiae, et per `Oleum' bonum ejus; nam per `mulierem in Sidone' repraesentatur Ecclesia quae in cognitionibus veri et boni est', et per `Eliam prophetam' Dominus quoad Verbum; inde patet quid miraculum hoc involvit, nam omnia miracula de quibus in Verbo involvunt talia quae {10} Ecclesiae, n. 7337, 8364, 9086; inde patet quid significat quod farinae cadus non consumetur et lenticula olei non deficiet, si priore loco ex paucis suis faceret Eliae placentam, et posteriore filio suo; quod `mulier' sit Ecclesia, videatur n. 252, 253, quod `Sidon' sint cognitiones veri et boni, n. 1201, et quod `Elias' sit Dominus quoad Verbum, n. 2762, 5247 fin.:

[7] apud Esaiam, Filia Babelis, sume molam, et mole farinam, xlvii [1,] 2;

`filia Babelis' pro illis in Ecclesia qui in sancto externo sunt, sed in profano interno, `molere farinam' pro eligere talia ex Verbi sensu litterae quae inserviunt confirmandis malis amorum sui et mundi; quod malum est profanum, `molere' est eligere, et quoque ad favorem amorum illorum explicare {11}, et `farina' est verum inserviens, videatur n. 4335; [8] inde patet quid sit `molere,' proinde quid commolitum, ut apud Jeremiam, Principes manu eorum suspensi sunt, facies senum non honoratae sunt, juvenes ad molendum (x)abduxerunt, Threni v 12, 13:

apud Moschen, Moscheh accepit vitulum quem fecerant, et combussit igne, et commoluit usque dum fieret minutissimus; tunc {12} sparsit (x)super facies aquarum, et bibere fecit filios Israelis, Exod. xxxii 20; Deut. ix 21:

et apud Matthaeum, Tunc duo erunt in agro, unus assumetur, alter derelinquetur; duae molentes, una assumetur, altera derelinquetur, xxiv 40, 41;

inde patet quid sit `molere,' quod in bono sensu sit vera (o)ex Verbo eligere et explicare ut inserviant bono, et in malo sensu ut inserviant malo, videatur n. 7780; ex quo etiam constat quid significat commolitum, proinde quid farina et simila. @1 coelo$ @2 et$ @3 qui in luce$ @4 fit$ @5 et$ @6 seu$ @7 erant$ @8 inde$ @9 appropriari$ @10 i sunt$ @11 quae sunt prophana$ @12 tum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church