Arcana Coelestia (Elliott) n. 9994

Previous Number Next Number See English 

9994. `Et lagana azymorum uncta oleo': quod significet caeleste in externo homine, constat ex significatione `laganorum' quod sint {1} caeleste in externo homine, de qua sequitur, ex significatione `azymi' {2} quod sit purificatum, de qua supra n. 9992, et ex significatione `olei' quod sit bonum amoris, de qua n. 886, 4582, 4638; inde patet quod per `lagana azymorum uncta oleo' significetur caeleste in externo homine, quod procedit ordine (c)a prioribus. Lagana dicuntur `uncta oleo,' at placentae `mixtae oleo,' ex causa quia lagana in tertio ordine sunt, et placentae in secundo, ut mox supra n. 9993 dictum; et quod in secundo ordine est, hoc procedit ab intimo immediate, et inde in se habet caeleste intimum, quod significatur per `oleum'; et {3} quod in tertio ordine est, hoc procedit ab intimo mediate, nempe per id quod in secundo ordine est, ac {4} inde non ita in se habet intimum, sicut id quod in secundo ordine est; ideo placentae, quia significant caeleste secundi ordinis, dicuntur `mixtae oleo,' et {5} lagana, quia significant caeleste tertii ordinis, dicuntur `uncta oleo.' Sed haec aegre capi possunt nisi sciatur quomodo se habet cum existentia rerum in ordine successivo, quae se habet sicut finis, causa, et effectus; intimum est finis, medium est causa, et ultimum est effectus; finis erit in causa ut sit causa illius finis, et causa erit in effectu ut sit effectus illius causae; finis non apparet in effectu sicut in causa, quia effectus longius abest a fine quam causa; ex his illustrari potest mens quomodo (o)res se habet cum intimo, medio, et externo in ordine successivo. @1 i hominem$ @2 sit$ @3 azymorum$ @4 at$ @5 mediate procedit, et$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church