6348. `Quia ascendisti cubilia patris tui': quod significet quia separata a bono quod charitatis, foedam conjunctionem habet, constat ex significatione `ascendere cubilia patris' quod sit foedam conjunctionem habere, nempe fides separata a bono quod charitatis; fides enim doctrina seu intellectu, quae hic per `Reubenem' repraesentatur, si non initiatur in bonum, et ei conjungitur, vel dissipatur et nulla fit, vel initiatur et conjungitur malo ac falso, quod est foeda conjunctio quae significatur; tunc enim fit prophanum; {1}quod ita sit, constare potest ex eo quod fides non alibi possit habitaculum habere quam in bono, et si non ibi habitaculum habet, necessum est ut vel nulla fiat vel ut conjungatur malo; hoc patet manifeste ex illis in altera vita qui in sola fide et in nulla charitate fuerunt, quod dissipetur ibi fides, at si conjuncta {2}est cum malo, quod sortem cum profanis accipiant. [2]In Verbo per `adulteria' in sensu interno significantur adulterationes boni, et per `scortationes' falsificationes veri, n. 2466, 3399; at per foedas conjunctiones quae vocantur gradus prohibiti, de quibus Lev. xviii 6-24, significantur profanationum varia genera; quod hic quoque profanatio, patet, nam dicitur `ascendisti cubilia patris tui, tunc profanasti, stratum meum ascendit'; quod sit profanatio boni per fidem separatam, videatur n. 4601, ubi de nefando illo facto Reubenis agitur. [3]Cum fide sola seu separata a charitate {3} ita se habet: si conjungitur illa malo, quod fit cum primum creditur vero quod fidei, et magis cum primum vivitur secundum illud (c)ac deinceps negatur (c)et vivitur contra illud, tunc fit profanum, nam verum quod fidei et bonum quod charitatis, per doctrinam et vitam primum {4}irradicata sunt in interioribus, et postmodum {5}illa inde {6}evocantur et conjunguntur malo; homini apud quem hoc fit, sors omnium pessima est in altera vita, non enim (t)apud talem potest separari bonum a malo, quae tamen separantur in altera vita, nec talis habet aliquas reliquias boni in interioribus suis reconditas, quia in malo prorsus perierunt; infernum illorum est a parte anteriore sinistrorsum ad multam distantiam; et qui ibi sunt, apparent ad visum angelicum sicut sceleta, vix alicujus vitae. Ne itaque profanatio boni et veri fiat, homo qui talis est ut non patiatur se regenerari, quod praevidetur a Domino, detinetur a fide et {7} charitate, et (t)ei permittitur ut in malo sit et inde in falso; tunc enim non profanare potest; {8} videantur quae prius de profanatione dicta et ostensa sunt, n. 301-303, 571, 582, 593, 1001, 1008, 1010, 1059, 1327, 1328, 2051, 2426, 3398, 3399, 3402, 3489, 3898, 4289, 4601. @1 hoc$ @2 sit$ @3 i etiam$ @4 all singular$ @5 hoc$ @6 i a$ @7 i sed$