Heavenly Doctrine (Tafel) n. 122

Previous Number Next Number See English 

122. Quod duodecim discipuli Domini repraesentaverint ecclesiam quoad omnia fidei et charitatis in complexu, similiter ac duodecim tribus Israelis (n. 2129, 3354, 3488, 3858, 6397). Quod Petrus, Jacobus, et Johannes repraesentaverint fidem, charitatem, et bona charitatis, in suo ordine (n. 3750). Quod Petrus fidem (n. 4738, 6000, 6073,6344, 10087, 10580). Et quod Johannes bona charitatis (praefatio ad cap xviii. et ad cap. xxli. Geneseos). Quod ultimo tempore ecclesiae nulla esset fides in Dominum, quia non charitas, repraesentatum est per quod Petrus ter abnegaverit Dominum, antequam gallus {1}secundo cecinit; Petrus enim in sensu repraesentativo ibi est fides (n. 6000, 6073). Quod "gallicinium" aeque ac "diluculum" in Verbo significet ultimum tempus ecclesiae (n. 10134). Et quod "tria" vel "ter" significent completum ad finem (n. 2788, 4495, 5159, 5198(? 9198), 10127). Simile significatur per quod Dominus dixerit ad petrum, cum Petrus videret Johannem sequi Dominum, "Quid ad te," Petre? "Tu Sequere Me," Johannes. Petrus enim dixit de Johanne, "Hic quid?" (Joh. xxi. 21, 22;) (n. 10087.) Quia Johannem repraesentavit bonum charitatis, quod accubuerit ad pectis Domini (n. 3934, 10081). Quod bonum charitatis faciat ecclesiam, etiam significatur per verba Domini e cruce ad Johannem, Jesus vidit matrem suam, et dixit ad discipulum quem amabat, qui adstabat: "et dixit matri suae, Mulier ecce filius tuus; et dixit discipulo illi, Ecce mater tua; et ex illa hora accepit illam discipulus ille ad se" (Joh. xix. 26, 27);

per "Johannem" intelligitur bonum charitatis, ac per "mulierem" et per "matrem" ecclesia; et per illa omnia, quod ecclesia erit ubi bonum charitatis: quod per "mulierem" in Verbo intelligatur ecclesia (n. 252, 253, 749, 770, 3160, 6014, 7337, 8994). Quod similiter per "matrem" (n. 289, 2691, 2717, 3703 4257, 5580, 8897, 10490). Quod omnia nomina personarum et locorum in Verbo significent res abstracte ab illis (n. 768, 1888, 4310, 4442, 10329). -1 secundo pro "tertio"


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church