Arcana Coelestia (Elliott) n. 8897

Previous Number Next Number See English 

8897. `(x)Honora' patrem tuum et matrem tuam': quod significet amorem pro bono et vero, in sensu supremo pro Domino et pro regno Ipsius, constat ex significatione `honorare' quod sit amare, nam `honor' in spirituali sensu est amor, ex causa quia in caelo unus alterum amat, et cum amat etiam honorat, inest enim amor honori; honor absque amore ibi renuitur, immo respuitur, quia est absque vita ex bono; (d)et ex significatione `patris' quod sit bonum, de qua n. 3703, (x)5581, 5902, 6050, 7833, 7834, et in supremo sensu Dominus quoad Divinum Bonum, n. 15, 1729, 2005, 2803, 3704, 7499, 8328; causa quod Dominus in supremo sensu {1} sit `Pater,' est quia Ipse dat vitam novam homini. et per (x)illam ut homo {2} sit filius et heres regni Ipsius; et ex significatione `matris' quod sit verum, de qua n. 3703, (x)5581, et in supremo sensu Dominus quoad Divinum Verum, ita regnum Ipsius, nam Divinum Verum quod procedit a Domino facit caelum; causa quod Divinum Verum Domini faciat caelum, est quia Dominus quoad Divinum Bonum in altera vita {3} est Sol, et quoad Divinum Verum est Lux {4}; Divina haec Lux ex Domino ut Sole est quae illuminat mentes angelicas ac implet intelligentia (c)et sapientia, et facit ut angeli lucis sint. Divinum Bonum est Divino Vero, {5} sicut calor ex sole inest luci tempore veris ac aestatis in mundo. @1 spirituali$ @2 inde ut$ @3 After Sol$ @4 i ibi$ @5 1 quod facit coelum,$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church