Arcana Coelestia (Elliott) n. 4738

Previous Number Next Number See English 

4738. `Propterea ut eriperet eum e manu illorum, ad reducendum eum ad patrem ejus': quod significet ut vindicaret Ecclesiae, constat ex significatione `eripere e manu illorum' quod sit liberare, ut supra n. 4732; et a significatione `reducere ad patrem ejus {1}' quod sit vindicare Ecclesiae; per `Jacobum' enim qui hic est `pater,' repraesentatur religio judaica ex Antiqua Ecclesia, ut supra n. 4700, 4701. Quod vindicaret Ecclesiae, est Divinum Verum de Divino Humano Domini {2}, nam per `Josephum' id {3} verum in specie significatur, (o)ut prius dictum. [2] Quod ulterius hoc verum attinet, sciendum quod Antiqua Ecclesia id agnoverit, et quoque Primitiva Ecclesia Christiana; sed postquam papale solium succrevit usque ad dominatum super omnes animas humanas, et evexit se sicut de rege Babelis dicitur apud Esaiam, Tu dixisti in corde tuo, In caelos ascendam, super stellas caeli exaltabo thronum meum, et sedebo in monte conventus; ascendam super excelsa nubis, et similis fiam Altissimo, xiv 13, 14;

tunc Divinum derogabatur Humano Domini, seu tunc distinguebatur inter Ipsius Divinum et Humanum; [3] quomodo hoc decretum sit in quodam concilio, etiam mihi revelatum est. Apparuerunt mihi quidam antrorsum ad sinistrum ad manum plantae pedis ad aliquam a me distantiam, qui inter se loquebantur, sed non audivi de qua re;

dicebatur mihi quod essent aliqui ex illis qui una fuerunt in concilio quando decretum de bina Natura Domini, Divina et Humana;

mox etiam cum illis loqui dabatur; dicebant quod illi qui in concilio maximum influxum habuerunt et reliquis dignitate et auctoritate praevaluerunt, convenerint, et tunc in camera obscura, et concluserint quod Domino tribueretur et Divinum et Humanum, principaliter ex causa quod alioquin papale solium non subsisteret;

si enim agnovissent Dominum pro uno cum Patre, sicut Ipse dicit, non potuisset aliquis vicarius ejus agnosci in terra; schismata enim eo tempore existebant per quae potuisset papalis potestas labi ac dissipari, nisi ita distinxissent; et quod ad illud corroborandum conquisiverint confirmantia ex Verbo, et persuaserint reliquis; [4] addiderunt quod sic dominari potuerint in caelo et in terra, quia ex Verbo habuerunt quod Domino data esset omnis potestas in caelis et in terris, quae alicui vicario non tribu potuisset si Humanum etiam Divinum agnosceretur; sciebant enim quod nemo (t)se aequalem Deo liceret facere et quod Divinum illam potestatem ex se haberet, non autem Humanum nisi illa ei data fuisset sicut etiam postea Petro: dicebant quod schismatici tunc perspicaci ingenio essent, quos sedare ita potuerunt; et quod sic etiam papalis potestas confirmata sit. Exinde constat quod solum dominationis causa hoc inventum sit; et quod propterea non scire voluerint quod potestas data Humano Domini in caelis et in terris, manifestet quod illud quoque Divinum esset; et quod `Petrus' cui a Domino dati claves caelorum, non sit Petrus qui intelligitur, sed fides charitatis, quae quia est a solo Domino, est potestas Solius Domini, videatur Praefatio ad Gen. xxii. @1 suum$ @2 i ut supra dictum$ @3 hoc$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church