3488. Quod secundus status perversionis Ecclesiae per illa verba Domini apud Evangelistam descriptus sit, patet a sensu interno eorundem, qui talis est: `Omnia haec initium dolorum' significant illa quae praecedunt, nempe quae status primi perversionis Ecclesiae sunt, qui est, ut dictum, quod non amplius inciperent scire quid bonum et quid verum, sed de illis litigarent inter se, a quibus falsitates, proinde haereses; quod talia Ecclesiam ante plura saecula perverterint, patet inde quod Ecclesia in Christiano orbe divisa sit, et hoc secundum opiniones de bono et vero, ita quod perversio Ecclesiae {1}a multo tempore retro incepta sit. [2] `Tunc tradent vos in tribulationem, et occident vos' significat quod bonum et verum periturum sit, primum per `tribulationem,' quod est, per perversionem; dein per quod `occident' illa, quod est, per negationem; quod `occidere' cum praedicatur de bono et vero sit non recipi, ita negare, videatur n. 3387, 3395; per `vos' seu per apostolos significantur omnia fidei in uno complexu, ita tam bonum ejus quam verum; quod per duodecim apostolos illa significata sint, videatur n. 577, 2089, 2129, 2130 f., 3272, 3354, et hic manifeste patet, {2}non enim de apostolorum praedicatione sed de consummatione saeculi agitur. [3] `Et eritis odio habiti ab omnibus gentibus propter nomen Meum significat contemptum et aversionem pro omnibus quae sunt boni et veri; `odio habere' est contemnere et aversari, haec enim odii sunt; `ab omnibus gentibus' est ab illis qui in malo sunt; quod `gentes' sint illi, videatur n. 1259, 1260, 1849, 1868, 2588 f.; `propter nomen Meum' est propter Dominum, ita propter omnia quae ab Ipso; quod `nomen Domini' sit omne in uno complexu per quod colitur, ita omne quod est Ecclesiae Ipsius, videatur n. 2724, 3006. [4] `Et tunc offendentur multi, et se invicem tradent, et odio habebunt se invicem' significat propter illa inimicitias; `offendentur multi' est inimicitia inter se; Ipsum Humanum Domini est contra quod inimicitia; quod illud offendiculum {3}et scandalum futurum sit, passim in Verbo praedicitur; `se invicem tradent' est inimicitia inter se ex falso contra verum; `et odio habebunt se invicem' est inimicitia inter se ex malo contra bonum. [5] `Et multi pseudoprophetae exsurgent, et seducent multos' significat praedicationes falsi; `pseudoprophetae,' quod sint docentes falsa, ita `doctrina falsa, videatur n. 2534; `et seducent multos' est quod inde derivationes. [6] `Et propter multiplicari iniquitatem, refrigescet charitas multorum' significat cum fide exspirationem charitatis; `propter multiplicari iniquitatem' est secundum falsa fidei; `refrigescet charitas multorum' est exspiratio charitatis; utrumque enim pari passu vadit; ubi non est fides, ibi non est charitas, et ubi non est charitas, non est fides, sed charitas est quae recipit fidem, et nulla charitas quae rejicit fidem; inde origo omnis falsi et omnis mali. [7] `Qui autem perseverans erit in finem, {5}hic salvabitur significat salvationem eorum qui in charitate; `perseverans in finem' est qui se non seduci patitur, ita qui non in {6}tentationibus succumbit. [8] `Et praedicabitur hoc evangelium regni in tota habitata, in testimonium omnibus gentibus' significat quod hoc prius notum fiet in orbe Christiano; `praedicabitur' est quod notum fiet; `hoc evangelium regni' est hoc verum quod ita sit; `evangelium' est annuntiatio, `regnum' est verum; quod regnum sit verum, videatur n. 1672, 2547; `in tota habitata,' nempe terra, est orbis Christianus; quod `terra' sit tractus ubi Ecclesia, ita orbis Christianus, videatur n. 662, 1066, 1068, 1262, 1733, 1850, 2117, 2118, 2928, 3355; Ecclesia hic `habitata' vocatur a vita fidei, hoc est, a bono quod veri, `habitare' enim in sensu interno est vivere, et `habitatores' sunt bona veri, n. 1293, 2268, 2451, 2712, 3384; `in testimonium' est ut sciant, {7}ne praetexant quod ignoraverint; `omnibus gentibus' sunt malis, n. 1259, 1260, 1849, 1868, 2588; cum enim in falso et {8}malo sunt, non amplius sciunt quid verum et quid bonum, credunt tunc falsum esse verum, et malum esse bonum, et vicissim; cum in hoc statu est Ecclesia, `tunc veniet finis.' In illis quae nunc sequuntur, et quae ante caput Geneseos quod sequitur, ex Divina Domini Misericordia, explicanda sunt, agitur de illo statu Ecclesiae qui vocatur `abominatio desolationis,' qui est tertius status. @1 ab eio tempore$ @2 nam non$ @3 aut$ @4 doctrinae$ @5 is I$ @6 pugnis tentationum$ @7 ne ignorantiam praetexent$ @8 i in$