3487. Per illa verba quae praecedunt et quae explicata sunt n. 3353-3356, descriptus fuit primus status perversionis Ecclesiae, qui fuit quod non amplius inciperent scire quid bonum et quid verum, sed de illis litigarent inter se, a quibus falsitates; per haec autem verba describitur alter status perversionis Ecclesiae, qui est quod bonum et verum contempturi, et quoque aversaturi, et sic quod exspiratura fides in Dominum, secundum gradus sicut cessatura charitas.